{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 434.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 434.1-3","ref":"434.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/434.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/434.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/434.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Cùm praetereà aurem plurimis de rebus colloquuti inuicem fuerint, tum potissimùm de Hypothesi, quam Rothmannus admiratus fuerit, fatendo ea, quae occasione Acronychi Martis Tycho edisseruit, venire in mentem sibi non potuisse; alioquin enim iudicium suum non fuisse prae cipitaturum: scilicet quasi agnoscendo deduc exinde inaequalitatem, quae congruè saluari per Hypothesin Copernicanam minimè pos set. Itemque de ipsa speciatim opinione Copernici, cuius disputatae quis successus fuerit, en ipsius Tychonis verba; Cùm per aliquot septimanas mecum ille heic moraretur, subinde hac de re ore tenus cum ego egi, ipsiúsque argumenta in speciem satis plausibilia infregi hominemque aliàs in suo proposito admodum perseuerantem tandem eo adegi, vt haesitaret primum nonnihil, postea timidiùs, minúsque certò ista assereret; demùm etia priores conceptiones omnino auersari videretur; adeò vt se nihil hac de re hactenus in publicum edidisse, nec in posterum id facturum sed saltem disputandi gratia haec mihi proposuisse asseueraret. Ille ne id seriò, an, ne rem non gratam faceret Tychoni, id asseuerârit, non constat: vtcumque autem sit, attingere iuuat, quae Tycho aduersus exceptiones superiore epistola à Rothmanno allatas regerenda censuit, quibúsque, cum postmodùm epistolas ederet, nihil fuisse à Rothmanno res ponsum, quòd illa intereà non vidisset, dixit. Iustitit ergo circa illud, ad euertendum motum Diurnum, de globo cadente argumen tum, Scientiam motus naturalis non inesse partibus à sua radice, suóve toto separatis, vt in metallis, lapidibus, lignis, alissque rebus rescissis constat; ac tanto minùs globo, aliive corpori terreno à Terra avulso, cursimque abducto; quoniam alio motu interea distrahitur, & ne dici quidem potest, aut aerem, rem adeò tenuem, motum Terrae consequi, aut pertrahere secum cadens corpus Ic confirmari ex eo, quòd Bombardicus globus in ortum, occasúmque vi pari extrusus, tantumdem spatij suptà Terrae superficiem conficiat; cùm, si Terra interea ferretur in ortum, non tantumdem promoueretur, qui in ortum explosus foret, vt praeueniente suo motu Terra; longè autem ampliùs, qui in occasum vt Terra interim refugiente.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 433.13-16","label":"433.13 to 433.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/433.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/433.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 434.4-5","label":"434.4 to 434.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/434.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/434.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}