{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 436","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 436","ref":"436","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/436","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/436.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Ad Regni statum quod attineret, significauit magnam spem de electi iunioris Regis indole, & educatione non immeritè concipi. Habere se pacificè omnia in ille quasi interregno, statúque Aristocratico quippe quatuor Senioribus è Regni Consi liariis, optimóque imprimis Caassio, Rempublicam administrantibus; ac si quid inci deret arduum, solitóque grauius deferentibus ad Regni comitia, quae quotannis circa aestiuum Solstitium soleant celebrari: idque quousque Rex ad aetatem maturiorem per uenerit: cùm & illi intereà obseruantia summa habeatur. Ad se, suáque quod spectaret, degere se semper sua in Insula priuatum publicisque rebus immunem, quibus & nunquam sese libens, ac nisi quapiam necessitate cogente, immiscuerit. Sinere se aliis ambitionem hanc, laetarique esse tam multos per quos oneribus his veriùs, quàm honoribus subleuetur, ac possit intereà Philosophiae studiis, rebúsque caelestibus potiùs, quàm terrenis incumbere. Quamquam ne sic quidem esse beato liceat, vt non variis tumultuosísque impedimentis distrahatur, set suo fato, seu quorundam prauis consiliis id accidat; se tamen Numinis fauore, anim magnitudine, integritatéque, & veri, iustique obseruantia fretum, foelicem rerum exitum, quacumque id fiat ratione, speráre. Ic porrò, & quia subiicit, Omne solum fortipatria, & caelum vndique supra est. insinuat, quod posteà dicetur, fuisse iam tum quosdam, qui coeperint primùm in aula de eius studiis detrahere, ac deinde ob erogatam in ea pensionem ex telonio, submurmurare; quo factum proinde, vt iam tun de transferenda aliò Vraniae sede cogitârit. Rogârat quoque Tychonem Land-gra uius, vt quia inaudierat in Norvegia Anima esse nomine Rix, ceruo procerius, sed praetenuibus cornibus, cuius descriptio apud nullum historiae animalium authorem exstaret, & cuiusmodi tamen aliquot cùm Hafniae, tum Friderisburgi à Daniae Rege alerentur; ideò depingi illud curaret; eiúsque iconem, ac simul historiam ad se mitteret. Rescripsit autem Tycho eiusmodi nullum, neque Hafniae, neque Friderisburgi reperiri animal; fuisse autem solùm Hafniae animal Norvegicum Rangiferum vocatum, quod aestate superiore prae regionis aliquantò australioris calore expirasset; ac erratum fortè circa nomen fuisse, vti & circa proce ritatem, circáque cornuum vt longitudinem, ita & variam intricationem. Mittere se illius iconem, non tam ex Gesnero desumptam (vtcunque apud illum non malè se habeat) quàm ex indicatione cuiusdam studiosi, qui Bergis in Norvegia natus, eiusmodi feras saepiùs viderit, ac retulerit etiam de ea rum indole aliqua, vnà cum icone transmissa. Inquisiturum vberiùs se, ac facturum satis, si licuerit ampliùs. Habere se iuniorem Alcem, quam si exoptet, sit transmissutus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 435.13-14","label":"435.13 to 435.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/435.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/435.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 437.1-4","label":"437.1 to 437.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/437.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/437.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}