{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 442","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 442","ref":"442","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/442","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/442.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Tenebat illum interim sollicitudo maxima tum Hypotheseon, tum Tabularum condendarum, circa Planetas singulos; & Martem quidem potissimùm conatus plerumque variè eludente Cùm ideò verò nulla obseruandi occasio in termitteretur, tum singulare praesertim fuit quod circa Lunarem Eclipsin mensis Octobris contigit. Nempe cùm ipse eam referat ad diem XIX. ac hor. 19. cum min. 26. addit Keplerus illam ad summum Lunae limbum sic contigisse, vt citra verticalem, seu ex parte occasus initium habuerit; cùm & ad eandem postea defierit, vt moris in Lunae Eclipsibus est. Allatae non multo post tempore fuere? Rothmanno literae Berneburgi datae sub finem Septembris. Recreatus iis verò tantè magis fuit, quantò ex illius ab Huenna discessu, hoc est ab annis quatuor nullas prorsùs habuerat. Ipsis ille aliud nihil voluit quàm diuturnum silentium excusatum face re, causando cruciatus ex arthritide, nephritidéque immaneis, qui impediissent etiam, ne redire ad Principem ante illius obitum posset, & quod discedens receperat, inde porrò transmittere. Rogauit autem, quî fieret, vt Tycho suum illum de Cometis Librum, qui foret pridem typis expressis, penes se tandiu supprimeret: expeti enim ipsum à quamplurimis, ac inuidendum non esse, neque propriae famae, neque commendationi Matheseos, quae non foret deinceps pro more reputanda inutilis; quoniam constaret Astronomos posse ea falsa conuincere, quae forent constanter habita pro veris. Libenter se qui dem culturum Vranien; at constare de obstaculo, ipsiúsque adeò Tychonis esse, illam splendidè exornare. Adjecit se, si accessisset ad Principem incolumem, commendaturum apud eum fuisse (tametsi vtcumque id praestitisset per literas) quem viderat hortum Sororis ipsius Tychonis Sophiae, quàm & Phi losophicam dixit, & per-quam solertissimam, nobilissimamque matronam. Ac talis fuit quidem conscripta à Rothmanno Epistola: ad quam cum Tycho responderit, incertum est tamen, an vllae deinceps datae à Rothmanno fuerint; quando hae duae extremae sunt, quae in Libro editarum à Tychone exstant Quam porrò Tycho ad Rothmannum de dit, mensis Ianuarij, ac adeò anni M. D. XCV. est. In ea postquàm ipsi condoluit, reme dia sua obtulit, ob non requisita succensuit, excusat Librum de Cometis nondum publici iuris factum, tum quòd studium obseruationum, deductionisque motuum hanc curam praepedierit; tum quòd praeter exspectationem, multa longo iam tempore & otium, & Vraniae cultum interturbantia inciderint: tum quòd tulerit aegrè suos labores ingratè à nonnullis exceptos, speciatimque à Scoto quodam Medico, quem tametsi non nominet, nouimus tamen Craigium vocatum Hic scilicet intercedente conterraneo quodam, qui Tychonem fortè inuiserat, cùm Llber recens absolueretur, exemplum illius obtinuit, & literis ad Tychonem datis, eius seli tentiam de Cometis in Aethere versantibus labefactare conatus est.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 441.9-10","label":"441.9 to 441.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/441.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/441.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 443.1-4","label":"443.1 to 443.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/443.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}