{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 447.5-6","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 447.5-6","ref":"447.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Attexuit ille igitur quandam suae vitae quasi Synopsin, cum Obseruationum progressu à vocatis Puerilibus, per Iuuenileis, in Virileis; cum recensione eorum, quae à xxv. potissimùm annis circa Solem, Lunam, ac Stellas, tan Inerranteis, quàm Erranteis, ipsamque etiam Nouam, & circa Cometas quoque praestitit; commemoratis praetereà ad calcem Astrologicis, Spagiricisque, seu Chymicis, de quibus mox antè praemonuimus, studiis. Subiecit verò cohaerenter, & quasi occasione pagellarum vacantium, memoratas illas tam Curtij, quàm Magini Epistolas, & mentione etiam decreti Venetorum facta. Tum se expetere declarauit, communicari secum maturè obseruationes organis à Magino descriptis peractas, quod nunc, inquit, commodius fieri posse existimo; siquidem in Germania degam, atque hoc tempore prope Hamburgum, Emporium celebre (quod cum Italia quoque plurima habet commercia) in arce quadam Ranzouiana subsistam; aut etiam, si alibi fortè post- hac in Teutonia fuerim, id quicquid erit, facilè me inuemiat: Tum adhortatus Venetos est, vt exse quutioni heroincum adeò, ac liberale decre tum mandarent, destinantes idoneum Obseruatorem Alexandriam, vt, cùm verisimile foret Ptolemaeum exquisitè adnotasse Poli in ea vrbe altitudinem, exploraretur num eadem iam, quindecim nempe pòst saeculis, altitudo perseueraret, an variata foret aliquatenus, vt Mathematiciquidam Itali (maximéque Dominicus Maria, Praeceptor Copernici) suspicati fuerant; ac non modò id exploraretur, & per Meridianas quidem tam Solis, quàm Fixarum altitudines; sed Stellae quoque ad vsque Canopum nobis Borealibus inconspicuae, cum nobis conspicuis sic compararentur, vt restitutis illarum locis obseruationes veterum illeic peractae possent expendi, Ego vero, inquit, quantum in me est, huit negotio auxiliatrices etiam ferre manus, siue Instrumenta, & media ordinando, siue ea, quae facienda sunt, praescribendo, nullatenùs erga vomeo defuturus sum officio, quod vobis omni cun obsequio semper reuerenter offero; quamuis non diffircar inueniri in Italia, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 447.1-4","label":"447.1 to 447.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 448","label":"TYCHO BRAHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/448"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}