{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 448","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 448","ref":"448","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/448","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/448.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Postremò Appendicem adiunxit de Architectionicis Structuris, quae Obseruationibus Astronomicis sint praesertim congruae Eas autem describens expetit imprimis, vt & locus editus sit, quò Horizon vndique pateat; & aliunde procul à turba, vt otio frui Philosophico liceat. Deinde, cùm cuivis non contingat, aut nasci, aut degere posse in loci Australioribus, vbi rectior Sphaera, & serenitas crebrior; oportere ait ea esse contentum loci, & temporis occasione, quae ad manum fuerit, & incommoda, si quae incidant, con stante diligentia superare. Habere etiam Arctoam oram sua commoda, ob longiores nocteis, quódque inquit, intento suo gelu, spirantibus praesertim Borealibus ventis, aërem itdepuret, & extenuet, vt pluribus saepenumere corinuis diebus defoecatissimus sit, adeo vt Stell. noctu quammaximè fulgeant, atque scintillent; cùm tamen in Australioribus regionibus creberrimè aut Calum alias nubibus obductum vdum sit, & caelestibus considerationibus minùs pateat. Meminit subinde Land-grauium exoprasse sibi (nimirum Tychoni) Australiorem sedem; idque, inquit, optima intentione eum fecisse non est dubium, fortè etiam quò me isthuc alliceret: atqui ego, pergit, existimo in Dania nen pauciores, quàm vel in Hassia, aut quavi alia Germaniae parte (vti de caeteris Europae regionibus nunc non dicam) obtineri posse Siderum obseruationes; nisi quod nonnullae Stellae in Australioribus plagis oriantur, quae in Borea perpetuò latent: quod tamen non magni est momenti, nec ad Astronomiae restaurationem admodùm conducit. Testari id poterunt. ita adhuc pergit, Libri vnus, & viginti manu-scripti, qui penes me sunt, totidem annorum accuratissimas obseruationes in Dania peractas complectentes; quot, & qualeis vix alibi, vt in magis Meridionali regione à quoquam intereà (absit inuidia dicto) obtentas esse arbitror: In quibus non solùm omnium Planetarum singulis annis, & ne quidem Mercario rariùs, ob minorem à Sole digressionem apparente, loca, & vicissitudines crebrò, & multifariam explorata habentur; sed & Inerrantium Stellarum, quotquet visus vtcumque patent, positus subtilissimè denotati sunt Quod ad aedificia demum attinet; ea ferescribit, quae in praxin deduxit, quaeque intelli gi ex ante-dictis licet.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 447.5-6","label":"447.5 to 447.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/447.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 449","label":"TYCHO BRAHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/449"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}