{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 460","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 460","ref":"460","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/460","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/460.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":442,"text":"Ac peroptasse ille bus keplerus insinuauit non esse sibi intequidem & plura habere, & plura aggredi; verùm Tycho partim, vt nimium eius ardorem temperaret, partim, vt quasi in arcanis haberet semper aliquid, nihil non parcè com municabat, factus scilicet propter fraudeis quas foret passus, diffidentior. Heinc illa Kepleri querela, cùm ad Maginum scribens, Quid hoc, inquit, mali dicam esse in arte nostra quae omnis institiae, fideique norma est, & origo quòd in eam fraudes irruperunt, quibus decepti retinentur viri summi, quo minus, vt par erat quicquid profecere, in commune conferant, in publicum edant, petentibus communicent? Pre mit Tycho pleraque: Planetarum Theorias restauratas, Eccentricitates, proportiones orbium, ad examinanda mea Harmonica quaesiui: Et mox; Obseruationes quidem lectissimas porrigit, non tamen aliter, quàm intra suos parietes. Labora, inquit, tu quoque; credo, quod Copernicanae Hypotheseos defensorem, alius ipse sententiae, spectare constituit. Ac statim, Admiranda tu quoque commemoras, simulque premere illa, & ipse profiteris. O rem indignam! adeò perdita esse tempora, vt viris doctis quoque in metu sit versandum: Et rursùs, Eisi quidem ea qua a Tychone habeo, vicissim tecum communi care non possum, nisi ipso consentiente (fidem namque super hac re illi dedi) spero tamen te fo re mihi aequum si eorum, qua proprio Marte adinueni, liberali communicatione candorem meum perspexeris Scribebat haec porrò Keplerus Kalendis Iunij ex Styria; eò scilicet hereditatis nomine vxoris adeundae occasione recurrerat febri licet nondum imimunis, qua nihilominùs liberatus sub ipsuminet Solstitium fuit. Cùm mense Septembri reuertisset Pragam. & prospera foret valetudine, nihil ampliù cunctandum Tycho censuit, sed manum omninò admouendam esse reuocandis ad calculum obseruationibus quibusque praeci. puis, ad multiplicia singulorum Planetarum loca obtinenda, & cohaerenter ad explorandum, corrigendumque excogitatas circa illos hypotheseis, nisi fortè obseruationes melioris notae ipsis quadrarent; idque quò pos sent denique eiusmodi Tabulae condi, ex quibus deriuati motus Caelo exquisitè con gruerent; quod fuit illi primum, sepremumque votum. Deducto ad Caesarem Keplero, laetatus est Caesar ipsum conualuisse, ac testatus est velle se eum quidem Mathematicum sibi habere, sed addictum tamen Tychoni, quasi ministrum à calculis. Et cùm Tyche exposuisset suum circa Tabulas institutum, ac se cogitare adiecisset illas ex eius nomine, si gratum quidem ipsi foret, Rudolpheas, Rudolphinasve (vti Alphonsinae ex nomine Alphonsi fuerant) inscribere, quò tanta eius munificentia in artem nobilissimam apud posteros perennaret, ac Rudolphi nomen celebre tum foret, cùm caeteri, aliunde gloriam aucupati, jacerent summa obliuione obruti, planéque inglorij; tum assensit Caesar, tum se eius affectum gratè complecti significauit. Exinde ergo operae peralacriter procedebant, Tychóque etiam in eo erat, vt iam tum demum publici iuris Progymnasmata faceret, cùm ecce feralis, luctuosúsque casus illum è viuis abstulit. Scripsit Keplerus in Tabularum Praefatione obiisse illum die xxiv. Nouembris; at videtur, sanè Nouember prae incogitantia scribenti post annos xxvj. irrepsisse pro Octobri.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 459.10-11","label":"459.10 to 459.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/459.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/459.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 461.1-4","label":"461.1 to 461.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/461.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/461.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}