{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 464","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 464","ref":"464","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/464","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/464.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"Quin-etiam dici potest eam persuasionem illi insedisse, quam vix vnquam totam exuisse, nisi sub vitae fi nem videatur. Nam licet plerumque delusus, eius fallaciam perspexisset, in eo tamen solùm esse culpam censuit, quòd Tabulae motuum caelestium ea non exhiberent Planetarum loca, quae Caelo congruerent; ex quo effectum est, vt illam & seposuerit, & in manus non priùs resumendam censuerit, quàm exquisitae Tabulae conditae iuxta ex quisitas obseruationes haberentur. Vbi peractae autem fuere obseruationes plurimae, (& perfectis licet nondum Tabulis) coepit tamen posse veriores Planetarum situs designare tum resumendo horis quibusdam successiuis Astrologicum studium, agnouit quidem rursùs euenta pollicitationibus, nisi casu, non respondere; verùm tunc esse culpam censuit, non in eo, quòd Astra effectus futuros non portenderent, sed in eo, quòd Ars illa prae noscendi, non foret rectè constituta. Id enim semper defixum habuit, quod de Stellis Fixis acturus in Progymnasmatis expressit, cùm de illis loquens: Praeterquam, inquit, quod per se varios, satísque euidenteis sortiantur effectus Planetarum insuper vireis plurimum stimulant, atque in actum deducunt; cùm sint tanquam Matres ab his veluti Patribiu impregnatae, atque foecundatae, foetúsque suos versus Terram, centrum Vniuersiperpetuo edant. Quare & cogitare coepit, vt de instauranda Astronomia, ita & de condenda alia Astrologia, in qua Directiones quidem, & Reuolutiones inter caetera retineret, sed secus nihilominùs ac fieri solet, deduceret. Testatus interim semper est, velle eam sibi soli habere, nihilque circa illam, aut perparum certè, publici iuris facere; tum quia foret semper stochastica solùm, seu coniecturalis; neque deessent eruditi viri, qui ob paucas hallucinationes totam erroneam reputarent, nihilíque eam penderent; tum quòd ex opposiro alij forent, qui indubitatam habentes, superstitione ea tenerentur, qua certitudinem prouisorum Deo sol tribuendam, in aliqua eius opera transferrent. Et quòd maturè quidem fallaciam, vanitatémque Astrologiae, qualis ad eum vsque fuit habita, & agnouerit, & deriserit, passim indicant varia eius loca, rum in libro de Stella Noua; vbi neque repetere quicquam ex iis voluit, quae ad Astrologiam attinentia in praecedente libro dixerat: neque immorari in discutiendis iis, quae alij Authores Astrologica inuexerant, tanquam illa habens, quibus haereretur, indigna. Ecce enim v. c. Leovicio, suo alioquin amico, loquens: Si is, inquit, calculum Astronomicum, in quo admodum foelix atque expeditus erat, solummodò exer cuisset, & Astrologica indicia, aut intacta reli quisset, vel certè moderatiùs, & circumspectiù attigisset, fortè id non saltem sibi ipsi sed toti arti magis fuisset honorificum, nec tot passim calumniis obnoxium. Tum in libro de Cometa: vbi non modò Dasypodium celebrem alium Astrologum eadem ratione carpit his verbis Longe praestitisset ipsum per exquisitas obserus: tiones, adhibitis Geometricis demonstrationibus litem hanc diremisse, & certi aliquid in his constituisse.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 463.9-10","label":"463.9 to 463.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/463.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/463.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 465.1-4","label":"465.1 to 465.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/465.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/465.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}