{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 511-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 511-2","ref":"511-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/511-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/511-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/511-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Parte aliqua terris, quamvis Caelúmque, solumque Tam magno ingenio par, nec vtrumque siet. At corpus, dices, spectatur imagine solùm Dimidia, haud tanto sufficiente viro: Scilicet is, totam qui gessit in Aethera Tervat, Tota nec hunc totum Terra vel ipsa capit. Quibus postremis versibus egregiè allusit ad id, quod effigies huiusmodi partem corporis superiorem solùm exhibebat. Praetereo autem distichon, quod sub alia intra hypocaustum Stellaeburgi in hunc modum habuit; Curriculis tritis disfise, Copernice, Terram Inuitam Astriferum flectere cogis iter. Cùm dicendum quoque quidpiam videretur de eius Studiis, ac moribus; vix tamen etiam quidquam aliud, quam quod ex deductis intelligitur, memorare in promptu est. Par est nimirum reputare, praecipuum eius studium in scientiis Mathematicis, sed Astronomia praesertim fuisse, in qua quid valuerit dicere superfluum, exstante praesertim illo Opere, in quo vno (vt de Persio dictum) saepiùs, quàm in tota Amazonide Marlus, memoratur. Quanquam attexere adhuc iuuat, quod Rheticus praefando in nouas (ac anni supra millesimum quingentesimum quinquagesimi primi) Ephemeridas, occasione eorum laborum, quos amore Astronomiae immensos exantlârat, habet, dum illius causâ, Septentriones; inquit, subij, & inde contrario tractu in Italiam contendi, ubi puer aliquando cum meis fueram, quia fama erat de quibusdam eximia; sed ab his, quantumnis celebribus, non multum adtumenti allatum fuit studiis nostris. In Prussia ea didici, atque percepi de praeclarissima arte Astronomiae, dum versor apud summum Virum Nicolaum Copernicum, quibus elaborandis, augendis, ornandis, vt neque vira, neque opera vniu sufficere possit; ita me procurante iam habent ab ipso Authore studiosi earum artium ea absoluta, atque edita, in quibus vtiliter & splendidè exerceantur. Quod insuper autem testatus ad Schonerum Rheticus est, fuisse Copernicum in omni genere doctrinae versatissimum, id confirmat quidem, quod prodidit Gysius de illius in Graecis, Latinísque literis, ac Physicis rebus peritia; at cùm Physicum studium Mathematico suffulciret, tum caetera, quae ad hamaniorem literaturam attinent, videntur solùm illi fuisse quasi oblectamenta varia, studiosior, sic vanae gloriae appetentior? nea ad quae animum per grauiores illas, profunrùm sufficere ad hoc debent, quae iam anse diorésque meditationes quasi defessum, diaudiuimus commemorantem Rheticum, s uerteret.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 511","label":"511","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/511","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/511"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 512.1-4","label":"512.1 to 512.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/512.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/512.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}