{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 555.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 555.5-8","ref":"555.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/555.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/555.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/555.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Videtur porrò Intercalatio à Numa prinam instituta; & Sacrorum quidem potisimum causâ; vt illa nempe ad suas semper mpestates congruerent. Sic certè Antias vul Macrobium; nam quod Licinius quir Macer originem eius ad Romulum restit, id deilla intercalatione ob duos menvis quovis anno deficienteis intelligi potest quod lunius commemorat Seruium Tul lum Regem intercalasse primum, id potest mox memorata refotmatione accipis cùm seillcet Bruma eius tempore regressa iam foret in finem Septembris. Non morandum autem, quod Tuditanus, & Flauius rem ad Decemviros referunt; quando Varro scribit L. Pinario, & P. Furio Coss. qui multis annis Decemviros antecesserunt, fuisse aeri incisam legem antiquissimam, in qua mentio fieret Intercalationis Cùm Graeci autem Intercalationem vltimo anni mense confecto instituerent, delegere Romani Februarium (qui ipse quoque esset quasi finis anni veteris) non illum quidem iam confectum, sed ruentem tamen, ac post Terminalia, hoc est, diem sacrum Deo Termino, qui erat VII. ante Martias Calendas. Subjunxere verò intercalarioni quinque Februarij dies reliquos, Credo, inquit Macrobius, vetere Religionis suae more, vt Februarium omnino Martius sequeretur. Praetereo verò iuxta sententiam ex Quidio antè relatam, fuisse etiam, more Graecorum, intercalationem factam in ipso anni noui fine, si Februarius quidem mensis vltimus, & sacra Terminalia die ipsius vltimo fuere, Qui sequitur lanum, veteris fuit vltimus anni; quoque Sacrorum, Termine, finis eras. Vbi annus vetus solùm dicitur ob illud tempus, quod à Numa ad vsque Decem- viros intercessit. Vtcumque sit tamen, obseruari potest, intercalatos illos nunc xxij. nunc xxiij. dies, constituisse specialem Mensem, qui anno intercalationis foret quasi decimus-tertius; quique, ex Plutarcho, Merkedinus, Merkedonius-ve appellaretur; tametsi magis vulgare fuerit, vt diceretur Intercalarius vel Februarius intercalaris.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 555.1-4","label":"555.1 to 555.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/555.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/555.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 555","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/555","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/555"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}