{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 557.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 557.5-8","ref":"557.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/557.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/557.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/557.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Iulianum; cuiúsque ecce apud Macrobium verba, Cùm Imperator Caesur Augustus mense Sextili & primum consulatum inierit; & triumphos treis in vrbem intulerit; & ex laniculo legiones deductae, sequutaque sint eius anspicia, ac fidem; & Aegyptus hoc mense in potestatem populi Romani redacta sit; sinisque hoc mense bellis ciuilibus impositus sit; atque ob has causas hic mensis huic imperio foelicissimus sit, ac fuerit; Placere Senatui, vt mensis Augustus appelletur. Notum est autem perseuerare etiam-num haec duo mensium nomina; cùm alij quidam Imperatores nequiequam parem facere immutationem tentauerint; vt dum Nero voluit Aprilem appellari Neronem; Commodus Sextilem Commodum, & Septemprim Herculem: Domitianus Septembrim Germanicum, & Octobrim Domitianum, Commodus rursùs Nouembrim Exuperatorium, & Decembrim Amazonium. Quippe de omnibus dici potest, quod Macrobius speciatim de Domitiano habet, qui Octobrim, inquit, suo nomine inuaserat; sed vbi infaustum vocabulum ex omni aere, vel saco placuit eradi, Menses quoque vsurpatione tyrannica appellationis exuti sunt. Altetum, cùm Iulius Caesar instituisset, vt quarto quoque anno intercalaretur, & numerandum intellexisset quartum, secluso ilo, quo nupera intercalatio fuisset facta; euenisse, vt illo mortuo non intelligentes rem Pontifices, quartum annum, superiore illo incluso, intellexerint, sicque inter duos intercalareis, non nisi duos sine intercalatione habuerint; quovsque exactis xxxvj. annis error denique deprehensus fuit Quia verò intra hosce annos intercalatum fuerat duodecies, cùm debuisset solummodò intercalari nouies; ea-propter constituit Augustus, vt duodecim annis insequentibus intercalatio nulla fleret, quò tres dies plus aequo intrusi tribus quadrienniis absumerentur. Quare & correctione hoc modo instituta, fuisse intercalationem resumptam, sicque deinceps continuatam, vt interrupta hactenus non fuerit. Quomodo autem futurum sit, vt interrumpatur, dicendum posteriùs. CALEN","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 557.1-4","label":"557.1 to 557.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/557.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/557.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 559","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/559","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/559"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}