{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 567.5-6","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 567.5-6","ref":"567.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/567.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/567.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/567.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Id nempe, ex quo Galli quoque circa tempora memorata, Victorij Canonem deserentes, Romanum Canonem admiserunt, in quo non ampliùs anni Passionis, vt Victorius adscripserat, sed Incarnationis, aut Natiuitatis, Dionysij serie continuata, adhibuerunt. Quò minùs est mirum, si quia primam illi occasionem Dionysius fecit, idcircò Aera Incarnationis etiam Dionysiana dicatur. Quia verò etiam Cyclus annorum 532. Dionysianus plerisque habetur (tametsi ipse illius nusquam in Epistolis meminit, neque se alium instituisse quam Cyrillino parem autumauit; cùm ex deductis iam constet huiuscemodi Cyclum esse Victorianum origine) fortè res ex eo peruulgata est, quòd contigerit Cyclum illum Dionysij annorum 95. incipere statim ab exactis à Christo annis 532. sicque primus annorum deinceps futurorum 95. fuerit quoque annorum 534. primus. Quanquam potuit quoque Dionysius allici ad hunc numerum annorum 532 deducendum, ex conspiratione quadam trium interuallorum, quae continentia singula Decem nouennaleis aliquot Cyclos integros, deprehenderentur vniuersè vigintiocto, atque adeò annos 532. continere. Scilicet, cùm beatus Cyrillus alligasset primum annum sui Canonis ad annum Diocletiani 153. & notum foret hunc Canonem ad annum vsque Diocletiani 147. inclusum continere Cyclos Decem-nouennaleis 5. attendere annum primum Christi habemus, fuisse secuns attendere facilè potuit annos Diocletiani 152.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 567.1-4","label":"567.1 to 567.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/567.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/567.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 568.1-5","label":"568.1 to 568.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/568.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/568.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}