{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 569.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 569.5-8","ref":"569.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/569.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/569.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/569.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quare & fuit quidem Dionysio transsumptione vtendum; sed labore tamen non magno; quando ipsi quoque Alexandrini suos & Menseis, & mensium dies sic Romanis accommodabant, vt quis-nam cuique responderet, aut ad latus apponerent, aut vno verbo declararent. Multò autem magis tam Antiocheni, quàm Constantinopolitani, qui paucorum dierum propinquitate illecti, diem anni primum ipsas Septembris Kalendas statuebant; adeò vt menseis solo ordine à Romanis diuersos haberent. Ex quo & manauit, vt Graeci etiam-num sui Menologij principium ducant à Kalendis Septembris. Vt-cumque autem sit, videtur ex eo maximè tempore Romani Calendarij facies ea fuisse, quae heic exhibetur; nisi quòd Festa non adhibeo, quae & suppleri abunde ex eo poterunt, quod agendo deinceps de ipsiusmet Reformatione, exhibendum erit. In hoc itaque Calendario, quatuor ad vnumquemque mensem sunt Columnae, set Ordines, quorum Extremus, seu qui ad dextram, nihil aliud est, quàm series dierum cuiusque mensis, cyphris, notisve Arabicis, quae iam sunt vulgares, descripta. Antecedens, consueta est, & Romanis notis, vt priùs, conscripta distributio in Kalendas, Nonas, Idus, diésque, qui ante ipsas sunt. Qui hunc praecedit, series est literarum Dominicalium, circa quam id solùm notandum, quòd, cùm septenae literae designent dies septem cuiuslibet Hebdomadis, mos est Ecclesiae per-antiquus, vt dies isti Feriae dicantur, & numero potius discernantur, hoc modo, Feria i. Feria ii. Feria iii. &c. quàm Ethnico illo, & vulgari more, indigitando ipsas diem Solis, diem Lunae, diem Martis, &c quod iam etiam innuimus; vti & quòd non tam Feriam i. dicamus, quam Dominicam; cùm & moris sit Feriam septimam, Hebraeorum ritu, Sabbathum vocare. Praetereo autem Ferias dictas, (vel B. Hieronymo referente) quòd, cùm primi Christiani Ecclesiasticum, siue Solemnitatum Annum inchoarent à Paschate, ac prima Hebdomade tota feriarentur (vtcumque feriemur nunc solùm dies treis) caeterarum quoque Hebdomadum dies fuerunt vocati Feriae, primae illius imitatione. CALEN fixus fuit diei 1.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 569.1-4","label":"569.1 to 569.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/569.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/569.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 576","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/576"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}