{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 585.9-11","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 585.9-11","ref":"585.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/585.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/585.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/585.9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"quae diebus anni singulis, non autem plerumque solùm alternis, responderent; ac essent non modò Nouem-decim, quae Nouilunia in iisdem diebus per annos circiter 300 consistentia indigitarent, sed essent simul aliae, quae transeuntia in alios dies Nouilunia ostenderent; ac id speciatim, è quo Pascha dependeret, facerent perspectum Veruntamen, quia res non potest commodè explicari, aut intelligi, nisi crebra respectatione in ipsum Calendarium: idcircò id videtur nobis exhibendum. Res fortè superflua, in tanta Missalium, Breuiariorumque vocatorum, & Calendarium praeferentium copia; Verùm, quia & possunt plaerumque huiusmodi libri non esse ad manum, & magnum futurum paucarum pagellarum impendium non est, inseri hûc ipsum nihil vetat. Adde quòd, ipsum proponemus, cuiusmodi fuit Emendationis tempore; ne quid perturbet, quòd in iis, quae sunt excusa recentiùs, Festa quaedam exstent, quorum, quia sint inducta posteriùs, nulla fit in Bulla memorata mentio. Nempe diei 5. Octobris ad scriptum iam habetur festum S. Placidi, & sociorum; diei 6. S. Brunonis; diei 8. Sanctae Birgittae, &c. quae Reformationis tempore adscripta non erant Principio autem vides in Prima singulorum Mensium columna (de caeteris res nota est) ne Epactam xxviii. affixam dici tertiae laest) numeros triginta, ab vno ad triginta, Ronuarij, quia post Lunationem terminata mano charactere continua serie dispositos tertia Decembris, supersunt dies 28. atque nisi quod, loco numeri xxx. ponitur Asteris ita ex ordine, quo vsque reperias diesi cus*.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 585.5-8","label":"585.5 to 585.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/585.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/585.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 586.1-3","label":"586.1 to 586.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/586.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/586.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}