{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 13","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/13.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"cum non in sola Parisiorum gymnasia, quod tamen ipsum & maximum est, & cum omni aeternitate adaequandum, sed in omneis principes urbes, in omneis magistratus, in omnem nobilitatem, in ipsam denique plebem intelligent te literarum humanitatem sparsisse, ac disseminasse, istaque tanta literarum usurpatione omnia excitasse, quae infinitis seculis non iacebant, quod alicuius spei, sed funditus extinguebantur, quod desperationis erat, superiorum inscitia regum, quos, quanuis maximi animi ac uirtutis uiros, uix sciremus natos esse, non modò regnasse, nisi forte exesa tabellionum cripta, uel rudes corporum statuae nos admonuissent. Tui uero animi effigiem nulla obscurabit poste ritas, sed quò magis inueterascet, eo politius antiquo excellentium scriptorum artificio exprimetur, ac illustrabitur. Quare summe Rex (ut pro omnibus, quorum industria in scientia & cognitione consistit, loquar) & per omnium bonorum de te praeclarum iudicium, & per posteritatem, quam immortalem ex literarum defensione habiturus ès, oro, obtestorque te, neu defatigeris in tuendis literarum studijs: neu omittas perficere sępe abs te deliberata, uerum bellis interpellata: sed efficias, ut quemadmodum caetera quae constituis, exequi soles, sic disciplinarum negotium abs te iam prope affectum, uere & regie conficias.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/12"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/14"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}