{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 140","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/140.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"GILLII ACCESSIO. CAP. XLIIII. De Bisonte tauro. Ison cerui speciem similitudinemque gerit: cuius media fronte inter aures unum cornu in excelsitatem magis dirigitur, quàm ea quę nobis nota sunt, cornua. Ab eius summo sicut palmae, sic rami late diffunduntur. Eadem natura foemina, qua mas, praedita est: eadem etiam forma, eademque magnitudine cornuum. Tauros bisontes nuncupatos, ex omnibus animalibus maxime ad capiendum Pausanias tradit difficiles esse, neque retibus ullis retincri posse. am quemadmodum capiantur, adscribam. Locum decliuem ac deuexum sepimentis primum uenatores circunclaudunt, deinde totam decliuitatem, & id quod ad radices in planiciem explicatur pellibus recentibus detractis consternunt, ac si recentibus carent, sicca coria ut lubrica efficiantur, oleo madefaciunt: pòst uero qui maxime ad sedendum in equis periti sunt, eiusmodi tauros in loci illius angustias undique compellunt: li autem ad primas pelles delabuntur, atque per accliuitatem usque eò praecipites aguntur, quoad in planiciem delati fuerint: quo abiecti primò non curantur: Deinde quarto aut quinto post die, cum iam fames & labor eorum praecipuum animi robur fregerit, homines qui ad mansuefaciendas beluas praestant, ijs adhuc humi stratis, pineos nucleos eden dos obijciunt, ac denique uinculis constrictos abducunt. GILLII ACCESSIO, De fero Tauro. XLV. CAP. Tque, sicut Opianus ait, omnium animalium ma","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 139","label":"GILLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/139"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 141","label":"GILLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/141"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}