{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 233","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 233","ref":"233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/233.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Quemadmodum Mures domum collapsuram CAP. VII. praenoscunt. Vod uicinam domum ad edendas ruinas mures & mustellae praesentiunt, idcirco eius casum & prolapsionem praeuertentes, ex ipsa emigrant, quod quidem ipsum in Helice oppido usu euenisse dicitur. Cum enim Heleenses impium facinus in se aduersus Iones admisissent, eos nimirum in altaribus mactantes, tum sanè his propinqua ruina ex ostentis portenta fuit. Nam quinque antè diebus quam Helice funditus euerteretur, qui in ea essent mures, mustellae, serpentes, & uerticillae, caeteraque eiusmodi ex eo loco exierunt: quod quidem facinus Helicensibus id ipsum intuentibus, summam quidem admirationem mouebat: ueruntamen quam ob rem discederent, causam conijcere non poterant, postea uerò quàm ex urbe haec animalia excessere, ex terrae motu tantae labes domorum noctu factae sunt, ut non modò ex hoc casu desederit urbs, & conciderit, atque ex permultae empestatis alluuione funditus deleta fuerit: uerum etiam cum forte decem naues Lacedaemoniorum in urbis portu stationeque essent, ex marinorum aestuum tempestate perierunt. Diuina enim iustitia, satelliubus atque administris bestijs, ad ulciscendos impios homines utitur.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 232-2","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/232-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/232-2"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 234","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/234"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}