{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 268","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 268","ref":"268","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/268","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/268.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Neque tamen sine fructu has ei donationes ex praeda constituit, nam fortuna ei prospere ire coepit, omnium enim quae uenaretur, secunda uenatione fungebatur, siue terrena, siue uolucria persequeretur: quare gloria magna apud omnes erat, quòd contra feras congrederetur, & eas expedite caperet: iam uero ca erat proceritate, ut corporis mole perterrefaceret: tum uero firma corporis constitutione, tum pulcherrimo oris habitu, foeminas ad sc amandum ut uehementer inflammaret, & sanè coelibes omnes quasi furentes atque hacchantes ad eius uenationes proficiscerentur, & nuptijs alligatae à maritorum custodijs asseruatę, mallent cum illo concumbere, quàm in numerum dearum referri: plerique hominum eum, quod ipsius uirtus & forma suam omnium admirationem excitaret, diligebant: soli fratres infenso atque inimico animo in illum erant. Quamobrem cum ipsum aliquando solum uenantem ex insidijs aggrediuntur, atque in propinqui fluminis angustias compulsum, au xilioque destitutum, strictis gladijs appetunt, atque adeo trucidant: hunc exclamantem cum draco ipsius amicus exaudisset, (etenim est animal sensu audiendi cum acerrimo, tum uidendi acutissimo) suo ex cubili prodijt, & simul impios circumplicans, suffocauit, & uero caesum summa diligentia tam diu custodire non destitit, dum cognatione defuncto proximi desiderio permoti ad illum humi iacentem uenissent.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 267","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/267"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 269","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/269"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}