{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 291","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 291","ref":"291","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/291","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/291.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Cuiusmodi ui est Porphyrus serpens, palmi magnitudine, colore accedente ad purpurae similitudinem, capite plusquàm niueo, & lacte multo candidiore, locis Indiae calidissimis reperitur: ei mordendi idcirco potestas est nulla, quòd dentium expers sit: ergo hac ex parte cum quasi marisuetum dicere possumus. Non item ex omnibus partibus, nam eius uomitio si quod uel nominis, uel alterius animalis attigerit membrum, totum tabescat necesse est: Idcirco eum captum à cauda ex arbore suspendunt, ut illi caput ad terram uerus propendeat: tum sub eius os uas subijciunt aeneum, in quod ex eius ore guttae redduntur, quae primum ut deciderunt, continuò concrescunt, aspicienti ut amigdalinae lachrymae speciem praebeant: ab eo extincto uas remouetur, in cuius locum alterum etiam uas aeneum supponitur, in quod saniosus liquor, aquae similitudinem speciemque gerens, ex iam mortui ore serpentis defluit: Similiterque hic concrescit, atque condensatur: horum tamen uterque colore differt ab altero: hic niger est, illae primae guttae electri similes sunt: è quibus si cui magnitudine sisami in cibo potioneue detur, acerrima primum conuulsione percellitur, deinde ei oculi peruertuntur, ccrebrum per nares ex pressum delabitur, sicque ille miserabiliter quidem moritur, sed tamen celeriter: sin quis sisamo minus ex illis sumpserit, non continuò is quidem moritur: sed certe ex hoc malo non euadit, sed denique cum mora extinguitur.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 290","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/290"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 292","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/292"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}