{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 313","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 313","ref":"313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/313.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Cum enim permultum se exercuisset, & currendo defatigatus esset, supra dorsum Delphini seipsum temerè iniecit, non animaduertens aculeatam spinam dorsi erectam esse, atque horrentem, cuius acuminibus eius umbilicus quia exulceratus esset, ex eo factum est, ut & uenae quaedam abrumperentur, & permultus sanguis efflueret, ibique puer extremum spiritum effunderet. Id Delphinus partim ex pondere sentiens, non enim iam ut consueuerat tam leuis & expeditus insidebat, nempe qui spiritibus sese non subleuaret, partim sanguine imbutum mare cernens, id quod res erat ut intellexit, amasio suo superstes uiuere noluit. Quamobrem multo ropore quemadmodum nauis remigatione & plenis uelis propulsa, sic simul cum defuncto in littus se expulit, atque eijcit, amboque hic iam quidem mortuus, ille uero animi defectione exspirans, humi strati iacuerunt. Laius ô bone Etripides non tale facinus propter Chrysippum consciuit, quamuis, sicut tu ipse ais, & fama docet Graecorum, primus pueros amare coeperit, lassenses ciues, ut illorum uehementem amorem cum honoris gloria compensarent, sepulchri mo numentum commune utriusque & formosi pueri & Delphini amatoris constituerunt, & statuam quae for ma eximia puerum in Delphini dorso sedentem haberet, excitarunt, atque etiam numismata ex argento atque aere fecerunt, & eorum imaginibus signauerunt, ad demonstrandum utriusque miserabilem casum, ac nimirum tantum facinus memoriae tradiderunt, ut dei amicum honorarent. In urbe Alex andria Ptolemaeo secundo regnante, simili amore Delphinum fla grasse audio, quae si Herodotus nouisset, minus sicut mihi uidetur, ea quae de Arione Methymneo dicuntur, miratus fuisset. Parem gratiam Delphini bene de se meritis referunt. XIX. CAP. D referendam gratiam delphini hominibus iuAstiores sunt, cum tamen lege Persarum quam laudibus tollit Xenophon minime teneantur.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 312","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/312"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 314","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/314"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}