{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 394","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 394","ref":"394","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/394","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/394.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"GYLLII ACCESSIO. De Torpedine. CAP. Olicibus non est iustitiae pudor quisquam, neque amicitiae, imo odia atque inimicitias inter se omnes cru deliter gerunt. Robore enim firmior debiliorem exedit, & conficit: alius qui dentibus praestat, infirmioribus uim infert: alius aculeo uehemens, atque pestiferum uulnus infligit: alij quibus neque uires neque aculei natura tributi sunt, ingenij armis teguntur: astutia nimirum & fraude, qua saepe piscem & robustiorem & maiorem perdunt: Torpedini uirium experti, & pelle molli obductae, hanc uim ingenuit natura, ut tametsi corpo ris debilitate in natando tam tardos motus habet, ut cum natat, ad iudicandum difficile sit moueatur nec ne: tamen eius tactus dolosum robur habet. Primum enim ut quispiam ipsius membra contigit, continuo obtorpescit, cuius quidem muneris praeclarè intelligens Torpedo, sese supinam in terram abijcit, & humi strata iacet immobilis tanquam mortua: Ac si quis ex piscibus ad eam appropinquat, hic primum tanquam uinculis constrictus tenetur, & tanquam arctissimo aa somno somno opprimitur. Post uero haec quanuis non leuis sit, tamen celeriter ex latebris erumpens, piscem mortuo similem edit: Et saepe ita in natantes pisces incur rens, eorum celeritatem tardat, & uel properantes suis uinculis astringit, & debilitati, fugere obliuiscuntur. Illa uero eos à fugiendo retardatos torpore, exedit & consumit.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 393","label":"CAP. XLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/393"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 395","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/395"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}