{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 443","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 443","ref":"443","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/443","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/443.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Quod quidem ipsum piscatores in ripa consistentes trahunt, ac nimirum permulti etiam piscatoriae artis imperiti piscium captionem animi causa spectant. Cum autem ij qui adducunt prope ripam uenerunt, tum piscatores extrinsecus glaciem ripae continentem frangunt, atque in praedam incumbentes in rete pisceis extrinsecus, retrudunt. Ex quo fit, ut ij duplicem fructum percipientes, alterum ex terra, alterum ex flumi ne, & nautae & agricolae censendi sint. Quemadmodum ex Istro conglaciante pisces capiuntur: & de natura Antaceorum. CAP. LXXIII. St etiam Istro sinus adeo profundus & latus, ut mare esse uideatur, in quem onerariae naues mare transmittentes ad usum accolentium insinuantur, atque appelluntur. Itaque tempestatibus cum is quatiuu, quemadmodum mare inhorrescit. Sunt etiam in eo insulae & recessus quidam, in quos refugere licet, & crepidines riparum bene eminentes, quibus cum aestus reciprocatur, fluctus refringuntur, atque eodem uelut in angustias compulsi, in mare retunduntur. Hoc ipsum ineunte hyeme fieri solet, tum enim hunc auge scentem Boreas impellit & concitat. Hic adeo duram glaciem defert, ut haec uecturas omneis sustineat. Contra acerrimus Boreas flans huic resi stit, & sic in altitudinem deprimit, ut bene penitus conglaciet, & eius cius confluens uijs occultis infra delabatur, glacies campi patentis aequor esse uideatur. Ac nimirum homines uel equis insidentes, uel iugata iumenta agentes, iter faciunt.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 442","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/442"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 444","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/444"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}