{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 446","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 446","ref":"446","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/446","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/446.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Nam ut ex his quispiam earum aliquam per summa apparentem con spexit silentio sub aquas subiens, ne praedam aquae agitatione loco moueat, proxime ad illius umbram accedit, & quemadmodum uel de grege ouem Lupus, uel anserem ex cohorte Aquila rapit, sic is ore hianti atque imminenti eam deuorat. Quod quidem ipsum etsi piscatores haudquaquam ignorant, non ijs tamen muscis ad inescandos pisceis utuntur, simul enim ac hominis manu continguntur, & natiuum colorem perdunt, & pennae euanescunt, & inepti ad cscam piscium omnino redduntur. Quae causa est, cur earum odio incensi, ipsas à se detestentur. Veruntamen qui piscandi scientiam cognitionemque praeclarè tenent, captiosa quadam machinatione atque soler tia eiusmodi pisceis circumueniunt: Purpurascente enim lana hamum circumuestiunt, & ad eandem lanam gallinacei pennas duas cerei coloris speciem similitudinemque gerentes, accommodant, & conglutinant, quaternum cubitorum est arundo, ad quam alligatum est ferrum, totidem est linea, atque has abstrusas insidias in flumen deijciunt: pisces colore illecti, cupide pergunt contra uenire, ac nimirum lautum cibum se habituros ex pulchro aspectu arbitrantes, hamatis escis configuntur, ijsdemque acerbis captiui fruuntur.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 445-2","label":"CAP. LXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/445-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/445-2"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 447","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/447"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}