{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 461","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 461","ref":"461","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/461","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/461.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Vnde uidere licet homines se auium discipulos profiteri, atque etiam prae se ferre non uereri. Sacrilegum medicum Delphis, cum in eum incurrisset Accipiter, eius caput conuellens, indicauit. Itemque nothi Accipitres esse creduntur qui censentur in genere Aquilarum. Ineunte uere delecti ex omnibus duo in Aegyptum allegantur, ad speculandas insulas quasdam desertas quae Libyae adiacent. li autem ubi reuerterint, praeeuntes eò alios deducunt: quibus duobus caeteri peregre illius profectionis festum agunt. Cum ad eas insulas peruenerunt, quas illi duo speculati commodiores sibi indicarunt: hic in multa quie te, & tranquillitate pariunt, & excludunt, passeresque & columbas uenantur: pullos cum magna redundantia alunt, deindeque firmos ad uolandum in Aegy ptum abducunt, tanquam ad paternas sedes. Vt meminerunt beneficij accepti etiam fere bestiae, & de Accipitre. CAP. XVI. NOn tam immanes beluae existunt, quin liberaliter acceptae, beneficiorum acceptorum memoriam studiose diligenterque seruent. Nam eas in eos ipsos à quibus beneficium acceperint, uehementer gratas esse, testimonio sunt uel Aegypti admodum fera animalia, Feles, Ichneumones, Crocodili: & Accipitrum genus est quod escae illecebris capitur, ijsdemque mansuefactum, postea nunquam abscedit ab eo quem experitur in se benignum. Homo autem & rationis particeps & munere prudentiae ornatus: tum etiam, quod uel rubor ipse facilime indicat, uerecundia praeditus, qui modò amicus erat, nunc repente hostis, uel leuissimis de causis, grauissimus fit: & quae illi credita sunt, uel tenuissima suspicione iniecta, euomit.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 460-2","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/460-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/460-2"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 462","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/462"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}