{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 467","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 467","ref":"467","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/467","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/467.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"sed ut placatissime & lenissime mortem ferat, à natura est praeclarissimum donum consecutus: in morte enim nullum acerbi doloris sensum inesse se in optimam spem induxit. Homines autem quod nesciunt, id & exhorrent, & summum malum existimant. Olori tanta animi est tranquillitas in extremo uitae spiritu, ut sibi tanquam naeniam canat. Quod autem non angore atque molestia implicatus eum extremum cantum edat, Socrates testatur: sed potius alacri anmmo affectus. Neque enim qui animo dolorem capit, bilem ducit cantu: Neque modò ad mortem, uerum etiam ad pugnam fortis est. Iniuria item non Iacessit, tanquam sanè moderatus & uir prudens, sic lacessenti & insidianti de animi robore nihil concedit. Caeterae qui lem aues cum eo pacem habent, & quasi foederede uinciuntur: ab Aquila uero saepe hostiliter appetitu, nunquam tamen uincitur, sed eam prouocantem animi non solum robore, sed iure etiam optimo uincit. In mari Aphrico, Aristoteles ait Olorum gregem saepe apparere, & cantum tanquam ex choro quodam consonanti, suauem quidem, at lugubrem, & uelut ad misericordiam inclinantem à praetern auigantibus exaudiri. Fon tes, lacus, paludes, aliaue loca aquis redun dantia incolere solent, ubi earum rerum periti dicunt eos musicas rationes exercere. Cycnis sedes & com morationes sunt in lacubus, paludibus, stagnis, & perennibus fluuijs, quorum confluens moderate & sedate sertur. Suapte natura pacati sunt, ad senectutemque perueniunt non sibi grauem. Robori quo magno praediti sunt, confidentiores existunt: non tamen ut inique in caeteras aues dominentur, sed ut lacessiti iniurias propulsent: facile Aquilas prouocati uincunt. De Ansere. XXIIII. CAP. N Aegio Achaiae urbe praestantem forma puerum, Thomine Amphilocum, sicut Theophrastus refert, Anser amauit. Nam cum in Aegiensi custodia is puer","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 466","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/466"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 468","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/468"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}