{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 477","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 477","ref":"477","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/477","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/477.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Primum autem longo temporis interuallo rarus, deinde studiosis elegantiae & pul chritudinis pretio spectatus fuit Athenis, & uiros & mulieres admittentes ad huiusmodi spectaculum, ex eo quaestum fecerunt: atque, ut in oratione contra Erasistratum Antiphon inquit, marem & foeminam mille drachmis aestimarunt. Hortensius homo Romanus coenam primus Romae sacerdotij adijcialem cum Pa tione dedit. Alexander Macedo eiusmodi aues apud Indos uidens, earum admiratione commotus, in eos qui has occiderent, grauem poenam constituit. Id Pauonis proprium, etiam notione dignum est: quòd treis annos incipit ex sese parere, & uarios colores fundere: non continenter quidem, sed duorum dierum interuallo ouis incubat, & simul sic irrita & ua na quemadmodum caetere aues oua parit. In India omnium maximi qui ubique sunt, Pauones nascntur. De Porphyrione aue. CAP. XXXV. Orphyrio animalibus excellit, & formae pulchriPtudine, & nominis conuenientia: ex puluerulentis uolationibus in satiabili gaudio completur: in locis ubi columbarum lauatio esse solet, lauatur, nec prius tamen se uel in puluerem uel lauationem dat, quàm in ambulationem ueniens, certa spatia confecerit: cum pascitur, se testes sui prandij habere dolet: itaque scoedit, & latens in occulto comedit: acerrima riualitate ardet, & mulieres quae sunt sine uiro obseruat: si cum matrefamiliâs stuprum fieri cognouerit, se strangulat. Volans non sublime fertur.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 476","label":"CAP. XXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/476"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 478","label":"CAP. XXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/478"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}