{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 482","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 482","ref":"482","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/482","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/482.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Reliqui autem Perdices, & potissimum qui nuncupantur Cirrhei, sibi conscij, quòd nec ad certamina ualent, neque pulchre eantare sciunt, qui si capiantur, erunt his prandium qui caeperint: itaque naturali quadam machinationis commentatione seipsos macie conficiunt: nimirum cum ab omni alia esca, quae ad pinguitudinem eos perducere queat, se sua sponte abstinent, tum ut ne idonei sint ad hominum mensas, cupide alijs uescantur: cuius rei experientes, his praeteritis, aliò uenationem conuertunt. Qui uero hoc ipsum ignorant, eos uel si facultas sit non capiunt, quicunque autem ipsos captos decoxerit, eorumque insuaues carnes expertus fuerit, se iam & tem pus & operam cognoscit in his uenandis perdidisse. CAP.XLI. De Perdice uenatore. Erdices recenti aduentu nouum & nondum cicurem eodem modo ineunt, ijdemque suos altores remunerantur, feros enim & non captos comprehendunt, Producitur & Perdix uenator in capturam, ad illiciendos feros, ante retia propositus, cantum edit eos lacessentem ad pugnam, eosdemque ut ex insidijs in laqueos inserat incitantem, contrà cantans: syluestrium dux suum gregem praecurrens, obuiam procedit, cum hoc luctaturus: cicur autem per malitiam semper insidias instruens, pedem retert, se timere simulans: alter uero spe atque animo inflatus, simul & sibi iam uictoriam despondens, impetum facit, sed mox captiuus compage tenctur. mm Quòd Quòd si uenator Perdix, qui ad illecebras uenatorio instrumento assidet, mas sit, caeteri gregales ei ipsi captiuo opem ferre conantur: sin qui positus est in insidijs foemina est, captiuum ipsum omnes feriunt, ut qui libidine incensus, in seruitutem ceciderit. Nec uero illud praetereundum, quando etiam auditu dignum est, si pugnans sit foemina ne mas incidat foeminae quae sunt extrà illum ex casu in compagem propinquo seruant suo cantu tanquam amatorio quodam retractum. Quemadmodum suos foetus tuentur Perdices. XLII. CAP. SErdices cum sunt uicinae ad pariendum, aream","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 481","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/481"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 483","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/483"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}