{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 5","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/5.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Cur enim tot, tantisque religiosissimis autoribus de ui & natura animalium ex tinctis, non amplum locum hominibus minime inertibus ad nouam commendationem relictum esse arbitremur? Cum sexcentis apium scriptoribus nondum perditis, Aristarchum Solensem constet duodequadraginta annos nihil aliud egisse, quàm earum mores tum obseruasse, tum scriptis mandasse. Equidem si uel ingenium, uel fortuna uoluntati par esset, non in unius solum apis explicanda ui aetatem contererem, neque solius Galliae regionibus, sed solis quoque terrarum ultimis anima ium studium circumicriberem. Ac si inter religionis hostes tutò uersari liceret, iam omnes Graecas gentes peragrassem, ut coràm, tanquam in rem praesentem ueniens, pisces recognoscerem: quorum nomina ab ijsdem Graecis, siue piscatoriam, siue nauiculariam, siue pyraticam facientibus Venetijs, lanuae, & Massiliae curiosè percunctatus essem. Atque immanem Africam, si fidum commercium ullum cum tam perfida Barbaria esse posset, pedibus & mari obijssem. At enim ut hęc magna & difficilia priuatus quispiam me longe praestantior audeat conari, certe conata poest efficere solus Rex excellens, cuiusmodi es, cuiusmodi Alexander fuit: qui cum animalium studeret naturas cognoscere, aliquot uenatorum, aucupum, piscatorum milia, itemque omnium qui uiuaria, armen ta, aluearia, piscinas, auiaria haberent, in omnibus Asiae Graeciaeque regionibus Aristoteli ad hanc de animalibus commentationem obedire iussit.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/4"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/6"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}