{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 520","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 520","ref":"520","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/520","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/520","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/520.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"CAP. LVIII. De Anate. PRimum ut Anas peperit, parit enim in terra extra aquam, prope aut stagnum, aut paludem, aliumue aquosum locum, statim eius foetus recondita quadam natura & propria aquam prosequitur. Quinetiam Anatum oua Gallinis saepe supponimus, ex quibus pulli orti, primum aluntur ab ijs ut à matribus, à quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt, & effugiunt, sequentes quàm primum aquam quasi natur alem domum: praeclare enim intelligunt, se cum naturae non sint ad uolandum aptae, participes coeli incolas non esse posse: neque terrenae, cum non sint bestiae, in terra uersari oportere: quocirca à partu statim natatiles ad aquam assiliunt, neque tamen natare discere necesse habent: at tanquam temporis longinquitate eruditas, & sapienter emergunt, & mer guntur. Nam cum Aquila in eos ipsos rapiendos inuolat, se intra aquam submersione abdunt, atque intra aquam natando, ex alio loco extra aquam eminent. Quòd si Aquila illuc quoque incumbat, & instet, ij iterum demerguntur, atque tandiu sursum deorsum commeant, dum Aquila fuerit submersione suffocata, aut discesserit in aliam praedam: tum enim hi deposito hostis suae metu, ad summam aquam elata rursus natant. Anatum, sicut ait Alexander Myndius, mas tum maior tum uersicolorior, id quod est caesium in oculis, paulo minus quàm foeminae existit. CAP. LIX. De Noctua. Vlieribus ueneficia & cantiones exercentibus Msimilis est Noctua, captiosum animal.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 519","label":"GYLLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/519","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/519"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 521","label":"CAP. LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/521","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/521"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}