{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 537","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 537","ref":"537","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/537","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/537.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Itaque gaudebam me habere Aristophanem, qui recens ab illius aetate fuit. Ac nimirum cum haec dixisset, ingressus quispiam est, qui in calatho Tetracem ferret: haec maximum Gallinaceum magnitudine superabat, & Porphyrionis speciem similitudinemque gerebat, ac quemadmodum Galli barbulas propendentes, ha bebat, eius uox grauis erat. Cum autem floridam & pulchram auem admir ati fuissemus, cocta nobis non nulto post allata fuit, cuius carnes magnarum Struthionum non dissimiles saepe comedimus. De aetate Apium. CAP. XXI. Pium quisquam aetatem ad hunc modum interAnoscere poterit: quae anno non excesserunt, nitescunt, oleique similitudinem & speciem gerunt: uetulae uero & aspectu & tactu horridulae euadunt, atque ex aetate affecta rugis plenae uidentur: eae tamen fingendorum fauorum experientia & industria praecellentiores sunt, ex longitudine nimirum temporis ad mellis scientiam eruditae. Eaedemque tanta diuinitate praestant, ut & pluuias, & frigora futura praesentiant: & quando horum alterum, uel utrumque inipendere conecturis assequuntur, non longissime ab alueo uolatu procedunt, sed circum operaria uolantes, ueluti foribus incubant. Ex his rebus alueorum custodes futura augurati, agricolis turbulentae tempestatis aduentum praedicunt. Longe autem magis frigoris, quàm pluuiae, aut niuis intuetes sunt. Saepe uero uento aduersae uolant, paruulum lapillum pedibus portantes, quantulus inter uolandum commode gestari possit: taque in hunc modum contra uentorum incursiones, & afflatus aurae, ne ex itinere deducantur, eiusmodi firmamentum ac robur sibi machinantur. Oe Apibus inertibus. CAP. XXII. X Apibus quaedam sunt inertes, non tamen mo Eribus fuci sunt, neque enim fauos corrumpunt, neque","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 536","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/536","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/536"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 538","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/538","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/538"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}