{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 539","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 539","ref":"539","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/539","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/539","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/539.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Apium non item domos, solertiori ratione aedificatas, scripserunt: cum illi tamen in regijs aedificandis permultos uexarunt: apibus uero, ut nihil minus molestum, sic solertius nihil esse potest. Primum regum cellas eminentiore loco, magna laxi tate amplas aedificant, easque sepimento tanquam muro quodam, ad maiestatem regiam tuendam, circumuallant: ac ut aetate & conditione triplices sunt, sic tripartito suas cellas diuidunt. Quaedam enim summa senectute affectae, regiae aulae uicinae, proximae tanquam satellites sunt: post quas habitant natu minimae, & quae annum non excesserunt. adolescentiores uero, & aetate confirmatiori, extimae manent, ut illae exacta aetate, satellites lictoresque regum sint. Eae autem quae aetatis firmitate robustiores existunt, tanquam murus quispiam illarum natu minimas sepiant. Opinio una est, Apium reges non aculeatos esse: est rursus altera, eos robore aculeorum peracutorum armatos esse: nunquam tamen co neque contra hominem, neque contra Apes uti, quoniam non fas sit tantae nationis imperatorem malum admittere. Reliquas autem Apes, harum rerum prudentissimi testantur, in conspectu suorum imperatorum acueos sum cos summittere, quasi fasceis, ueluti imperio, potestateque his cedentes. Iam uero hoc utrumque in illis regibus quispiam admirari possit, siue aculeo careant, ad infe rendam iniuriam, siue quia habentes, ab iniuria aculeos abstinere queant. De Apium insidiatoribus.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 538-2","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/538-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/538-2"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 540","label":"CAP. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/540"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}