{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 55","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/55.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Ei uero qui ad bellum certat, non modo ex uitibus conficti, sed etiam ex oryza factitij uini usus indulgetur: simul & flores eis dantur, atque in prata ad legendos flores, quia suauitatem odorum mplexentur, aguntur: ipso enim odoratu flores internoscentes colligunt, atque etiam hos lectos in calathum inferunt, quem eorum rector sustinet. Postquam nunc floribus compleuerint, tanquam uindemia facta, lauatione similiter atque homines lauti delectantur: Vt uero ea usi reuerterint, eò ubi quassillum floribus plenum reliquerint, expetunt. Quod si rector afferre tardauerit, barritum edunt, neque prius cibum sumunt, quàm eis quispiam quos collegerint flores attule rit, eos allatos de quassillo tollentes sui pręsepis labra ornant. Hanc nimirum cibo suauitatem ex his bene olentibus comparantes, stabulum ubi diuersantur, floribus permultis sternunt. De magnitudine elephantorum. CAP. XXXI. Ndici elephanti nouem cubitorum altitudine, latiItudine uero quinque, habentur. Maximi illic qui Prasij appellantur. Sccundi uero ab his existimantur Taxilae nuncupati. Militaris elephantus dorso suo uel nudo tres bellatores fert, alterum dextra, alterum sinistra pugnantem, tertium retro uersus bellantem: ac simul quartum, manibus moderamina tenentem. Sicque illis beluam dirigentem, tanquam nauem clauo nauicularium, reique nauticae peritum. De astantibus elephantis Indorum regi.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 54","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/54"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 56","label":"CAP. XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/56"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}