{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 569","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 569","ref":"569","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/569","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/569","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/569.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Regem ad optima quaeque natum admoneres, ut pro dignitate urbis ueterem sedem studiorum reponat, antiquum Musarum domicilium restituat. Quòd si fortè huic meo consilio magis studioso, quàm sapienti, iure respondere possis, iam isticinter tot nautas, tot piscatores, quibus nihil à musis auersius, non modò literarum studiosos nullum curriculum, sed ne sedem quidem ullam habere posse: non deerit mihi rursus in quo preces apud te exhauriam: nimirum mihi ut saltem uelis ad renouanda piscium Massilien ium nomina adiumento esse: eris autem maxime, si interea cum istic uersaris, unumquenque ex meis piscibus otiose & considerate animaduertere, atque non solum trutina eorum qui de his scripserunt, quorum egregium conatum semper laudaui, uerum etiam tui grauissimi iudicij aequis ponderibus examinare non graueris, nunquid à piscium Latina germanitate inerpretandi nomina aberrarim ut me inscitiae cum huc reuerteris admonere possis. Quod quidem ipsum nisi à te acerrime expectarem, nisi metuerem priusquam hunc tibi redditum coràm cum re praesenti con erre posses, non ipsum tantopere properassem ad te praecipitare, ac potius diutius compressissem, quoad Oceani Gallica littora, & Hispanica perscrutatus, huic & reliquae tractationi de bestiarum nominibus terrenarum, & uolatilium, maturitatem quandam afferre possem ac nimirum iam ut & tecum & cum alijs plerisque doctis, qui erunt in isto conuentu, hanc totam rem conferrem, istuc reuertissem, si modo suspicari possem pisces tam pontificis studiosos, quàm Gallos esse: eosdemque tanta frequentia istuc undique concurrere. O si id usu eueniret me auidum spectatorem, qui nimirum possem tanto compendio intueri Tritones, Nereidas, Echneidas, caeterosque pisces, quos omnes ut uiderem, facile omnia littora obirem. At enim dubito suspitiosam piscium nationem à tot obu allatis ho minum gulis pu blico consilio in altum bene penitus recessuram esse. Bene Vale.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 568","label":"FINIS LIBRI XVI. ET VLTIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/568","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/568"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 571","label":"LIBER SVMMARIVS DE GAL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/571","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/571"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}