{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 602","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 602","ref":"602","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/602","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/602","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/602.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"ad ingressionem utitur: purpureo colore, & caeruleo, aliaque colorum uarietate distinguitur, ut si colores durarent, nullam cum gemmis comparationem haberent: at enim pisce extincto, colores euanescunt: eius oua stellae speciem similitudinemque gerentia, etsi amaro, non ingrato tamen sapore sunt. Huius triplex genus est, aliud Spatagus, & Brissus appellatur aliud, quod esculentum est: tertium Echinometra quasi Echinorum matrix. Aristoteles dicit Echin metras caeteros magnitudine calicis superare. Plinius Echinometras spinis longissimis, & calcibus minimis descripsit, quod ipsum mihi uero similius uidetur, cum ab aculeis nomen omnes Echini traxerint, rectius nominantur Echinomctrae, qui aculeorum proceritate praestant, quam ob magnitudinem calicis, ex hoc genere maximi ut uidimus, minimis aculeis sunt: hos Massilienses uocant Rascassos. Huiuscemodi uidi, qui quoquouersus palmos dirigeres, plusquam duorum essent palmorum crassitudine: alium etiam inspexi calice exiguo, & aculeis digiti longitudinem superantibus, longitudine aculeorum praestantes: à Siculis Masculi appellantur. Massilienses uulgò omnes nominant Ericios. Aristoteles semper Herinaceorum tegmentum appellat testam. Plinius aliàs crustam, aliàs testam. Qui Aristotelicam disciplinam profitentur, non modò Georgio Merulae, qui inter crustacea Echinum numerauit errati ueniam non dabunt, sed qua sunt obseruandi Aristotelis summa religione, Plinium ipsum de neglientia damnabunt. LXXXI. De Aquatilibus Cochleis. CAP. Quatiles Cochleas Graeci etiam Strobos appelAlant. Theodorus ausus est alio nomine Turbines nominare. Vidi cochleam marinam quae ad eam magnitudinem accederet, ut tantum uini caperet, quantum piscator exsiccare uno prandio posset: Limaces marinas uulgò Massilienses nuncupant: itemque Cochlon Aristoteles animal testaccum aliud à Limace tradit, quod Theodorus Vmbilicum conuertit, De Pectinibus. LXXXII. CAP. Ectinum genus sanguinis expers, striatum, id est,","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 601","label":"CAP. LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/601","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/601"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 603","label":"CAP. LXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/603","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/603"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}