{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ex Aeliani Historia 92","citation":"Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/92.md","author":{"name":"Pierre Gilles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles"},"work":{"title":"Ex Aeliani Historia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"III. ex loco undique septo, uepribus & dumetis uestito excitantur. Tum uero leonem in fugam compellunt, Ceruos item insequuntur. Verum auis nulla non canem paruifacit. Vnam autem Otidem excipio, quae propter corporis sui grauitatem, & tarditatem canem perhorrescit. Eam enim ponderosa corporis mole constrictam alae non faeile alleuant: iccircoque demisso atque humili uolatu utitur, quia pondere deprimitur. Ex eo fit, ut nonnunquam à canibus capiatur: itaque conscientia suae humilitatis perculsa, simulac canes la trantes audiuerit, in dumeta, aut paludes excursione se impellit, quibus & protegatur, & ab instanti periculo seruetur. De canibus cynocephalis, deque memoria CAP. animalium. Ene sanè animalia discere ita percepi. RegnantiDbus Ptolomaeis Cynocephalos Aegyptij literas legere, & saltare, & ad tibiam cancre, & pulsare citharam docebant. Tum uero unusquispiam Cynocepha orum mercedem horum nomine sic scitè tanquam periti pecuniarum coactores exigebat, & id quod dabatur in marsypium, quod ferebat appensum, conge rebat. Sybaritas saltationem equos docuisse iam pridem peruagatum est. Elephantorum ad disciplinas docilitatem antè dixi. Dominorum usui canes seruire, & res domesticas his planè sciunt administrare: & pauperi satis ad famulatum est, unum possidere canem.","prev":{"citation":"Ex Aeliani Historia 90-2","label":"GILLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/90-2"},"next":{"citation":"Ex Aeliani Historia 93","label":"GILLII ACCESSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/93"},"credit":{"text":"Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia","quality":"ocr"}}