{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Aetna 24","citation":"Pietro Bembo, De Aetna 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/24.md","author":{"name":"Pietro Bembo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo"},"work":{"title":"De Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Sed (si placet) ad Aetnam potius, de qua sermo haberi coeptus est, properemus. Mihi uero perplacet; ita tamen, ut ne festines: tibi enim ego omnes has pomeridianas horas dico. Sed quoniam me impellente nimium iam extra Aetnae terminos prouecti su mus, non committam, ut te interpellem saepius; nisi quid erit, quod de ea ipsa te rogem. Sanè mons ip se situ, forma, magnitudine, feritate, incendiis mirus; demum tota sui qualitate ac specie longe conspicuus, et sibi uni par est. Ab aurora mare Ionium bibit; et Ca tanam sustinet imo in pede: cum sole descendit in insulam, qua Tyrrenum pelagus est; et quae Aeoliae appellantur: laterorsus, in septentriones uergenti Pelorus obiicitur, et Italiae angustiae sunt: contra reliqua insula subiacet, tractusque ii omnes, qui cum Lilyboeo in Africam protenduntur. Ipsa Aetna ra dices suas ferè in orbem deducit; nisi sícubi orientem, et meridiém uersus pro misso cliuo paulisper extenditur: celebs degit; et nullius montis dignata coniugium caste intra suos terminos continetur. circumitur non minus, quam. c. mil.","prev":{"citation":"De Aetna 23","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/23"},"next":{"citation":"De Aetna 25","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/25"},"credit":{"text":"Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna","quality":"ocr"}}