{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Aetna 32","citation":"Pietro Bembo, De Aetna 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/32.md","author":{"name":"Pietro Bembo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo"},"work":{"title":"De Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Effundebatur inde, sicuti ex camino, fumus non intermissa exhalatione: is tamen etiam scissa per longa incendia montis cute, uentis intus furentibus; qui eo die imperiosius bacchaban tur; multis in locis sibi faciebat exeundi uiam: interdum quoque de repente ipsis sub pedibus exiliens manere nos uno in loco non permittebat: quin etiam illud accidit; ut quem locum maxime contem plabamur; quod erat saxis nuper effusis; et adhuc ignem, et sulfur retinentibus incrustatus; per hunc, qua parte concesse rat in rimam, interflueret igneus riuus; ac pedes ipsos inter emissa ex riuo saxa urentia prosilirent. B. P. Quid ais? peream, ni me totum commoues fi li, atque etiam perterrefacis tua ista oratio ne. Quid autem saxa illa? an etiam quenquam uestrum interlaesere? B. F. Neminem profecto pater: quin etiam eorum duo, cum refrixissent, quae manu capi poterant, Messanam deportaui mus sulfuris partem seruantia, caetera Quid enim subnigra. B. P. uos tam ultra temere procedebatis? B. F. Quia cum licere illic nobis tu to consistere putabamus; tum etiam perlustrandi studio, uel potius auiditate ferebamur. B. P.","prev":{"citation":"De Aetna 31","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/31"},"next":{"citation":"De Aetna 33","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/33"},"credit":{"text":"Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna","quality":"ocr"}}