{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Aetna 39","citation":"Pietro Bembo, De Aetna 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/39.md","author":{"name":"Pietro Bembo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo"},"work":{"title":"De Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Et quidem hoc etiam licet: sed quoniam ita uis; ut, quibus de ignibus ego te antea interrogaram, de iis tu me nunc audias disseren tem; breui expediam, quae sentio: neque enim nimis multa sunt. Tellus quidem omnis Bembe fili, sicuti nostra cor pora, foraminibus, canalibusque distincta est, et tanquam uenis internotata; siue quod omnino coire non potest quae specie quidem multum sibimet differat intra se se; siue quod aut gignit ipsa semper aliquid, aut interimit, et immutat; neque unum idem omnis, atque eodem permanet; siue (ut alii tradidere, et quidem principes in philoso phia uiri) quia planè uiuit ipsa; atque a mun di anima uitam trahens ab eadem mundi anima extra, intraque perlustratur, Sed in omni tellure nuspiam maiores fistulae, aut meatus ampliores sunt; quam iis in locis, quae uel mari uicina sunt, uel a mari prótenus alluuntur: nam cum exedit semper ma re, consumitque suopte contactu, suaque na tura omnia; tum autem, si partem est na ctum aliquam debiliorem, membraque non adeo robusta telluris; erôdit illa mul to facillime; pergitque in uiscera ipsa, qui potest: itaque cum in aliena regna sibi uiam faciat; uentis etiam facit: ex quo fit; ut loca quaeque maritima maxime terraemo tibus subiecta sint, parum mediterranea.","prev":{"citation":"De Aetna 38","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/38"},"next":{"citation":"De Aetna 40","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/40"},"credit":{"text":"Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna","quality":"ocr"}}