{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Aetna 45","citation":"Pietro Bembo, De Aetna 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/45.md","author":{"name":"Pietro Bembo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo"},"work":{"title":"De Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Ego uerò, quid sentiam; non sat scio: quanquam equidem mallem Pythagoram, quam Empedoclem imitari: ille enim quae naturae consentanea uidebantur, credebat asse rens mutari quidem omnia, nihil tamen omnino interire: hic; dum curiosius na turae causas perscrutatur; etiam se ipsum B. P. imperscrutabilem facit. Sed ualere nos illos sinamus fili: et quo niam nos tibi, Aetnae incendia unde fiant, diximus; id uelim ego scire item ex te, ipsa ista quomodo fluant. F. Iam istud quidem fieri sine ullo negotio potest uel una Hesio di comparatione; qua ille in sua theogonia fluxisse ait tellurem, ubi eam post fulminatum Typhoeum igne cor reptam describit, isto (ni fallor) modo: ex quo sanè libet mihi suspicari etiam pa storem illum Ascraeum alíquando Aetnam conscendisse; atque inde sibi sumpsis se; quod de uniuersa tellure scriptum reliquit: Vritur ipsa ingens tellus; aestuque furente Liquitur, albentis quondam ceu lamina plumbi Arte uirum, flammisque caua fornace liquescit: Seu ferrum (quanquam hoc maternae uisce ra rupis In duras aluere uires); cum ferbuit olim Vulcani domitum manibus, terraeque fatiscit. Et quidem propterea illum ego plumbi, et ferri exempla posuisse crediderim; ut al teri ea compararet, quae igne facilius corripiuntur, et fluunt; ut sulfurea tellus omnis, et eae telluris partes, quae tenuiores sunt; alteri autem cum saxa omnia, tum ea, quae flammae resistunt magis, et sunt suapte natura duriora. B. P.","prev":{"citation":"De Aetna 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/44"},"next":{"citation":"De Aetna 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/47"},"credit":{"text":"Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna","quality":"ocr"}}