{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Aetna 56","citation":"Pietro Bembo, De Aetna 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/56.md","author":{"name":"Pietro Bembo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo"},"work":{"title":"De Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Fabellam te uideo inchoare: sed quoniam in Faunum inci dimus, sequere: detineri enim me ab illo facile patior; cum quo te scio liben ter etiam carminibus ludere interdum solere. istud autem qui sciunt? an ita for tasse coniectantur? B. F. Videre se aiunt pastores ipsum Deum passim erran tem per syluas, et pascua; tum etiam seden tem sub illis arboribus coronatum pinu, et tacentem saepius; interdum tamen etiam fistula solantem amores. Sed continebo potius me hic pater leuia enim ista sunt; et mihi loqui tecum, nisi reuerenter, non licet: quanquam quidem; si pergerem; faceremus ipsi hac in re; quod ficere etiam reges in coenis solent: qui quidem inbus habunter apros, et pauones; dant quotidie; interdum tamen et allium poscunt, et betas. Neque sanè animus noster uacare semper rebus seribus potest: neque; si uacet; tamen ex illis tam plenam capit iocunditatem; quam si ea ipsa remitteret interdum, et mox non longo interuallo intermissa reuocaret. Ita nos quidem nunc grauia illa philosophiae studia; quibus quidem certe id omne tempus soles, quod tibi per rempubli. licet impertire; melius etiam fabellis istis leuioribus condiremus: et quidem licet maxime uel in NoniaSanè no fabulari. dum illud tamen, semquidem licet per teneatur; ut cerato remige Sirenas, quod aiunt.","prev":{"citation":"De Aetna 55","label":"BEMBVS. FIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/55"},"next":{"citation":"De Aetna 58","label":"BEMBVS. FIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/58"},"credit":{"text":"Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna","quality":"ocr"}}