{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Aetna 7","citation":"Pietro Bembo, De Aetna 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/7.md","author":{"name":"Pietro Bembo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo"},"work":{"title":"De Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"nostrae partes pertractantur; quodque uni uersae ciuitatis, caeterarumque urbium, nostrarum aduocationem agit, et sustinet; tum uero illud etiam accedit; quod tu is es, qui maxime omnium tranquillita tem animi, requietemque déames; quo fit, ut magis etiam illa sentias, quae te premunt. B. Est fili, est sane causa illa quidem non leuis, quae mihi labores adauget meos: sed tamen (ut uerum fatear) aliud quiddam majus me mouet; quod ipsum nuper me in urbem reuocauerat, sic dum sederem; reuocantque saepissime. B. F. Quid il lud tandem est? B. P. quod reip. causa non commoueri neque uellem, si possem; neque possem, si uelim: nam cum ab ineunte aetate ita uitam instituerim meam; ut patriae adessem semper; prodessem, cum possem; potuerim autem nonnunquam uel iuuenis et domi, et foris; illa uero me saepe muneribus reliquis, saepe legationi bus honestarit; eam ipse si deseram nunc, cum et experientia, et consilio, et auctoritate plus ualeo; quid sit aliud, quam si tu me iuue nis senem destituas, filius patrem?","prev":{"citation":"De Aetna 6","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/6"},"next":{"citation":"De Aetna 8","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/8"},"credit":{"text":"Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna","quality":"ocr"}}