{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Aetna 8","citation":"Pietro Bembo, De Aetna 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/8.md","author":{"name":"Pietro Bembo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo"},"work":{"title":"De Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"B. F. Duas igitur causas praedicas pater curarum tuarum; duras tu quidem illas, et graues; uerum, quia te sciente a te ipso proueniunt, perferendas: nam qui te idem et actionibus tradidisti, qui bus otio inimicius esse quid potest? et rus amas, secessusque istos tuos; quae quidem, cum multo diutius ipsis careas, quam fruaris, uitam sibi illam efficiunt molestiorem; dolendum tibi non puto; si te uel illis ip sis rebus condemnes, quas fugis; uel fugi as omnino, quae te iuuant. Sed illud tamen quale est, quod te dixeras reip. cau sa commoueri? an te fortasse mi pater mo tus ii Galliarum perturbant, qui ferunMinitur? me illi quidem: uerum admodum gaudeo te e Sicilia rediisse: nam si aliquid eue nerit; malo te hic esse, ubi omnes sumus; illic, ubi neminem habes tuorum. F. Equidem adsum ac libens cum ea de causa, tum quia uobis omnibus carebamus iam nimium diu: caue ta men putes nobis hoc Siciliensi biennio quicquam in uita fuisse iocondius.","prev":{"citation":"De Aetna 7","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/7"},"next":{"citation":"De Aetna 9","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/9"},"credit":{"text":"Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna","quality":"ocr"}}