{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Aetna 9","citation":"Pietro Bembo, De Aetna 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/9.md","author":{"name":"Pietro Bembo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo"},"work":{"title":"De Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"B. P. Gaudeo et id quidem: idque ip sum ex eo suspicabamur, quod nondum ad nos cogitabatis. Sed postea, qui in eum ser monem incidimus, ut de Sicilia loquere mur; narra mihi quemadmodum ea se habent, quae de Aetnaeis ignibus et feruntur passim, et perleguntur: te enim accessisse illuc cum Angelo tuo, totumque montem perlustrasse audiebamus: et no bis quidem certe nunc uacat: quid enim istoc aestu agamus meridiani? neque est, quod ego soleam libentius, quam de naturae miraculis audire. Haec uero, ut libet; modo ualeam recen sere: et quidem eiusmodi sunt; ut tibi audi enti afferre uel magnam possint; mihi cer te narranti semper aliquam afferant uoluptatem: quanquam quidem iam hoc ipsum facimus nimis saepe: quam enim multis nos eadem ipsa censes postea, quam e Sicilia reuersi sumus, narrauisse? Sed consurge (si placet) ab hac umbra: nam in ripis qui dem omnis quae fit accubatio, ea si longior est, esse admodum grauior solet: atque ad illa buxeta nostra (si tibi uidetur), sedesque pergamus. B. P.","prev":{"citation":"De Aetna 8","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/8"},"next":{"citation":"De Aetna 10","label":"BERNARDVS BEMBVS PATER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/10"},"credit":{"text":"Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna","quality":"ocr"}}