{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 107","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 107","ref":"107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/107.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"xit mihi: sufficit tibi gratia mea. Sic Iamnes & Mambres magi Exho. 7. Pharaonis, quia per ipsam mentis corruptionem iniquissimi fuerunt, virgas in serpentes, aquam in sanguinem conuerterunt, & aquam fecerunt ranis ebullire, sed cyniphes educere minime potuerunt; vn- Exho. 8. de dixerunt sibi aduersum esse Spiritum sanctum. & ita defecerunt in Tertia plaga, quia primum miraculum non fuit plaga; ideoque in Tertio miraculo defecisse dicuntur, Glos.I. q. 1. teneamus. vermagi: & Augustinus de celebratione paschae. Huius ratione myste rij Satanas in bello Christo illato, Ter repulsus & superatus reces. Math. 4. sit. Quare post Tertiam pugnam & uictoriam IESV Christus quietus & triumphans dicebat apud Iohannem: Venit princeps Mum Cap. 14. di huius, & in me non habet quidquam. Sic denique debellatis hostibus inferni, die Tertia Dominus resurrexit in gloria & paceHinc in Ecclesia, ipsa die sanctissimae Resurrectionis, legitur Euangelium secundum Marcum, cui ex quattuor animalibus facies Leo Erech.i. Apoc. 4. nis à patre Hieronymo fuit attributa. Ait enim Adamantius Phisiologos haec de catulo Leonis scribere. eum quidem simul ac natus est, Tribus diebus & Tribus noctibus dormire, tum deinde patris rugitu tamquam tremefacto, concussoque cubilis loco, catulum dormientem expergefieri. eoque trahit dictum illud a Iahacob in sacra lectione: Catulus Leonis luda, ad praedam Fili mi ascendisti, Gen. 29. requiescens accubuisti vt Leo, & quasi leaena quis suscitabit eum? Atque etiam illud ex secundo Balaam responso: Recumbens ut Leo Num. 23 requiescet, & quasi Leęna, quam suscitare quis audebit? Quod dubio procul ad Christi sepulturam & resurrectionem pertinet.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 106","label":"DE NVMERO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/106"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 108","label":"DE NVMERO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/108"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}