{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 109","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/109.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Et sicut totus noluit manifestari, quo fides haberet meritum: ita nec totus voluit occultari, vt infidelitas de ignorantia non excusaretur. Vt enim scribit Hugo a Sancto V ictore: Deus conditor Mundi contemplato Mundo conspicitur, & qui videri non potest, fecit quoc videri posset. & visus est per id quod fecit. Inuisibilia enim ip psius a creatura Mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius Virtus & Diuinitas, ait Paulus ad Romanos primo. Quem locum expandens Scholiastes aßerit potuiße Philosophos in lumine naturali peruenire ad tributa trium Diuinarum personarum. Eadem est Origenis explanatio homil. 3. in Cant. cant. hoc modo disserentis. Paulus Apostolus nos docet, quod inuisibilia Dei, ex visibilibus intelligantur; & ea quae non videntur, ex eorum quae videntur ratione, & similitudine contemplentur; ostendens per hoc quod visibilis hic Mundus, de inuisibili doceat, & exemplaria quaedam coelestium contineat positio ista terrena; vt ab his quę deorsum, ad ea quae sursum sunt possimus ascendere, atque ex his quae videmus in terris, sentire & intelligere, ea quae habentur in coelis. Et paucis interiectis, subdit: Quia ergo impossibile est homini in carne viuenti agnoscere aliquid de occultis, & inuisibilibus, nisi imaginem aliquam, & similitudinem conceperit de visibilibus; ob hoc arbitror, quod ille qui omnia in sapientia fecit, ita creauit vnamquamque visibilium speciem in terris, ut in his doctrinam & agnitionem rerum inuisibilium & cęlestium poneret; quo per haec ascenderet mens humana ad spiritualem intelligentiam. Hęc ille. Nos igitur operae precium facturos existimamus, si in mundo Angelico, Celesti, Sensibili, Humano vninersaque creatura Diuinae Trinitatis imaginem quandam reperiri probabimus; vt his praesidiis, & non parui ponderis coniecturis, natura nos ad tantum mysterium erudiat, ad arcanumque tantae scientiae, quatenus fas est, attollat.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 108","label":"DE NVMERO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/108"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 110","label":"DE NVMERO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/110"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}