{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 112-3","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 112-3","ref":"112-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/112-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/112-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/112-3.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Naturae mobilitatem habet; quia omne creatum est vertibile in nihilum, nisi a Deo contineatur. Intelligentiae quoque mobilitate ditatus est; quia licet in Angelo non sit intelligentiae vicissitudo, quo ad scita in Verbo, cum deiformem habeat intellectum, potest tamen in eo quo ad cognitionem rerum in propria natura esse vicissitudo intelligentiae, & quo ad discenda. Et hoc est quod dicit Augustinus: Omne creatum habens intellectum, intelligit vnum, & post, aliud Habet denique Angelus voluntatis mobilitatem, quia non simul vult hoc, & illud. TRINITAS in Ecclesiastica Hierarchia: Virtus regitiua, quae est in Ecclesia, ex qua pastoralis omnis cura oritur, tres Ordines habet varios, & in quolibet tres choros. Papali, Patriarchali, Archiepisc. Primus Episcopali, Archidiac. Decanali. Secundus Ordo constituitur exSacerdotali, Diaconali, Subdiac. Tertius Etiam in Ordinibus Religionis, & illius partis Ecclesiae quae spiri tualior censetur, sunt nouem Chori ab Episcopali, vsque ad Monachalem. Episcopali, Sacerdotali, Diaconali. tot: sacer. Suprem Medius (Ordo consti Subdiaconatu, Acolito, Exorcista. mixtus. tuitur ex Lectorali, Ostiariali, Tonsorali. MoInfimus nachatus autem ad Tonsoralem connectitur chorum, quoniam est, vt medium inter laicos, & Clerum. Tres sunt status bene viuentium in Ecclesia, nempe irginalis castitas, Vidualis continentia, Thori coniugalis fides. de quibus Matthaeus in parabula seminantis, in qua ponit Triplicem differentiam bonae terrae, reddentis fructum, Trigesimum. Sexagesimum, Centesimum, Ternarius numerus in his qui seruant diuina pręcepta. Eorum etiam qui salutem assequuntur Tripartitus est ordo; Primus est Filiorum, cum quis Dei amore flagrans, praeclare vitam instituit: quandoquidem filius, nec verborum metu, nec praemij, ac mercedis spe, sed amore patrem colit, atque obseruat: Medius Mercenariorum, cum quis futurorum bonorum pollicitatione illectus, probis, atque honestis actionibus se ipsum addicit: Postre mus Seruorum, cum quis suppliciorum metu, virtutis studium amplectitur. Tres Aug. lib. Tres sunt viri apud Ezechielem, quos Deus de magna tribu de Vrbis latione liberaturus est, Noc, Daniel, Iob. excidio. Ezech.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 112-2","label":"112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/112-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/112-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 117","label":"117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}