{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 114-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 114-2","ref":"114-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/114-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/114-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/114-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Sed inaequalitas, & alteritas simul sunt natura, quia vbi inaequas litas, ibi necessario alteritas, & e conuerso. inter duo namque ad minus erit alteritas: illa vero ad vnum illorum duplicitatem facient, quare erit inaequalitas. Alteritas ergo, & inaequalitas simul erunt natura, praesertim cum binarius sit prima alteritas, & prima inęqualitas; sed probatum est inaequalitatem pręcedere natura inaequalitatem, quare & alteritatem. aequalitas ergo aeterna. Amplius si duae fuerint caussae, quarum vna sit altera prior, erit effectus prioris natura prior effectu posterioris; sed vnitas vel est connexio, vel est caussa connexionis. inde.n.aliqua connexa dicuntur, quia simul vnita sunt. Binarius quoque vel diuisio est, vel caussa diuisionis. binarius enim (vt suo dictum est loco) prima est diuisio. si ergo Vnitas est caussa connexionis, binarius vero caussa diuisionis, ergo sicut vnitas est prior natura binario: ita etiam connexio prior natura diuisione; sed diuisio & alteritas, simul sunt natura, quare & connexio, sicut vnitas, est aeterna, cum prior sit alteritate. Probatum est igitur quia Vnitas ipsa aeterna est, & aequalitas aeterna, similiter connexio est aeterna. Sed plura aeterna esse non possunt. si enim plura aeterna, alterum alteri deesset, ideoque nullum illorum perfectum esset; & ita esset aliquod aeternum, quod non esset aeternum, quia non esset perfectum, quod cum non sit possibile, hinc plura ęterna esse non possunt. Sed quia Vnitas ęterna est, ęqualitas ęterna est, similiter & connexio, hinc Connexio, Aequalitas, Vnitas, sunt vnum. Et hęc est illa Trina Vnitas quam Pythagoras Italię, & Gręcię decus docuit adorandam. Non tacendum hic, quod res quęlibet a Deo Patre habet esse; quia vnitas est; Et a Deo Filio habet specificatum eße; quia Aequalitas; Et a Deo Spiritu sancto habet perfectum esse; quia Nexus. Quemadmodum diuina vnitas Trinitate gaudet personarum; pari analogia interna vnitatis fecunditas Triade absoluitur. Vnitas .n. in se primum ducta progignit ęqualitatem. dicitur.n.Vnitas (si nobis per vindices linguę latinę conceditur) quasi entitas, & aequalitas Vnitatis, tamquam aequalitas entitatis.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 113","label":"113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/113"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 115","label":"115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/115"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}