{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 115","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/115.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"est autem entitatis ęqualitas, cum nec plus, nec minus, quod maxime in ortu & generatione perspicuum est. si enim plus, aut minus; iam mon struosum quiddam. Quare vnitatis generatio, sola Vnitatis est repetitio. nam si bis, ter, aut aliquo alio numero, tum non est Vnitatis generatio, sed id creationi respondet, quandoquidem effectus diuersę a sua caussa naturę in esse deducitur. Itaque vnitas ex se gignit aequalitate. Quod si hanc in ęqualitatem ducis, qui ductus cubicus, idemque trinus a Pythagoręis appellatur, nascitur etiam Vnitas, Vnitatis & ęqualitatis connexio. Porro ductus ille processio est. nam quid aliud processio, quam quędam ab altero in alterum extensio? Talis autem processio non vnius tantum est, sicuti neque vnius est nexus, sed plurium, ac eorum quae connectuntur vnio. Atqui non contingit aliquem numerum in se amplius, quam trine duci, vt dicendo, ter tria ter, quater quattuor quater. Et vt radix, & tetragonus in cubo vniuntur, vnaque tetragoni & cubi etiam in numeris radix est; ita sane Vnitas & ipsa aequalitas in connexione vniuntur, estque aequalitatis & connexionis vna radix, eaque primum in numeris originis principium. Tetragonus tamen proxime primoque loco gignitur a radice, atque ipsius exprimit fecunditatem. At cubus proxime quidem à tetragono, sed a radice mediate est, vtriusque nihil minus refert fecunditatem; Radice siquidem in semetipsa ductitata, prodit tetragonus, radicalis virtutis expressio, & velut imago quaedam; ex ductu vero radicis in suum quadratum, nascitur cubus vtriusque expressio, et veluti quędam similitudo. Quod si spectes ordinem processionis, vt quod quadratus primo loco a radice, & secundo loco cubus, facies proculdubio quadratum immediatum radici, & secundum; cubum autem mediatum, & tertium; tetragonum autem proximum. Quare ibidem processio quaedam dumtaxat immediata est: quaedam mediata pariter, & immediata: quae autem mediata solum, inibi non reperiri potest. Sin vero medij naturam, cuius est ex aequo vnire extrema, cubum, vt qui est radicis & quadrati fecunda vnio, ex ęquo ab vtroque dices procedere, & vtrique perinde immediatum. Porro quidnam hęc vnitatis interna fecunditas Trinitate expressa, & quae in ea conspiciuntur, aliud sunt, quam Diuinę Trinitatis tam aperta & manifesta symbola quam quę maxime?","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 114-2","label":"114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/114-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/114-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 176","label":"176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/176"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}