{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 117-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 117-2","ref":"117-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Quod vero ipsae Tres suturae in vnum denuo coeant, substantialem, naturalemque ac vnius potentiae vnitatem sub vna potestate repraesentant. Sicut digitus cum manu & brachio, manus vero & brachium vnum sunt corpore in natura; ita Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, Tres quidem sunt personae, vna autem substantia Diuinitatis. Hinc in Euangelio Digitus Dei, singulariter, Spiritus Luc. I1. fanctus accipitur, à quo Spiritu sancto Lex scripta narratur. ipse.n. scripsit, qui scribenda dictauit, id est, Spiritus sanctus. Est pręter hęc in Humano corpore quoddam Trinitatis diuina vestigium. cum enim Tres pręcipue numerentur sensibilis Mundi partes, Firmamentum, Sol, Terra, (quandoquidem vniuersam sensibilis Mundi fabricam nuncupamus quod est a centro terrę ad conuexum et ambitum firmamenti, qui est terminus uisus, totiusque sensus finis) in humano corpore Trias hęc inuenitur Mundo proportionabilis. Hominis cęlum, siue Firmamentum, aut stella est eius cerebrum. Hominis Sol seu Planeta, est eius cor, situs in eius medio. Hominis elementum, aut terra est eius venter, aut ima pars ventris, natura humida, à qua cordis calor non secus, quam Sol à terra nubes & vapores eleuat, tollitque ad animalis culmen. Mun Firmamentum: Sol, Terra, Mundus. Stella fixa: Elementum, Planeta, (Proportio Cerebrum: Cor, nabilia. Venter, Homo Medium. Suprema pars. Ima pars,","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 156","label":"156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/156"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 118-3","label":"118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/118-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/118-3"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}