{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 119-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 119-2","ref":"119-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Triplex quoque gradus in quinque planetarum cursu, quia quandoque planeta est Retrogradus, quandoque Stationarius, quandoque Di rectus. Quasi Stationarius Pater aenullo est procedens. Sed quasi Re trogradus est Filius carnem assumens. tunc enim Sol retrocedit ad decimam lineam, quemadmodum figuratum Esaiae cap. 38. id est, vsque ad humanam naturam, quae quasi decima est post nouem Ordines Angelorum, vt aperte monstratur numero Denario. Quasi Directus est Spiritus sanctus, qui missus est ad directionem fidelium. Vnde Psal. 142. Spiritus tuus bonus deducet me. Stationarius, Pater, Filius, Planeta? Retrogradus, Spiritus sanctus. Directus, Cęlestia luminis subiecta, & luciferae faces sunt Trinae, Sol; ceteri Planetae, qui erratici dicuntur; & stellae fixae. Sol enim fons est & lucis initium, à quo in ipsos errones, & in Firmamenti stellas deriuatitia lux transfertur. Corpora caelestia diuiduntur in Lucentia, Non lucentia, & Diaphana. Lucens est Sol: Non lucens, stella & planeta. lumen enim suum a Sole recipiunt: Diaphana corpora sunt omnes Sphaerę caelestes. Lucens, Sol, Stellae, Corpus cęlest. ZNon lucens, Diaphanum, Sphaerae. Tres & sphaerarum sunt status. Baptist. Dimetiens, sgnat. ra Centrum, Circumferentia. cemat. Syderum quoque totidem. Hypopodismos, Propodismos, Achronychia. Triplex in Sphaeris cęlorum est differentia. est enim aliquod caelum mobile & stellatum, vt Firmamentum, cum quo septem planetarum orbes sub eo exsistentes computantur; Aliquod vero est mobile, sed minime stellatum, vt nona sphaera; Tertium quod nec est mobile, nec stellatum, sicut Empyreum, quod est Beatorum locus, ad quod raptus est Paulus Apostolus. Stellatum mobile, Caelum: Mobile carens stella, Ummobile sine stellis. Etiam Tres cęlos in Sacris litteris agnosces si hac vtaris distin","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 120","label":"120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/120"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}