{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 121","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/121.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Quapropter apud Aegyptios aureis notis inscriptio inerat Mineruae templis: Ego sum quidquid est, quidquid futurum est, quidquid fuit. velum meum sustulit nemo. quem fructum protuli Sol est. Plato quoque in sexto de Rep. Solem aspectabilem Dei filij inaspectabilis filium, & imaginem appellauit. quasi per hunc tamquam per quandam Diuinam imaginem, ineffabilem Dei naturam concipere valeamus. Nam quod sensibilibus rebus est Sol noster; hoc intelligibilibus est Deus. Ille enim Mundum hunc aspeGregor. Naz. De ctabilem illuminat: hic inuisibilem collustrat. Ille corporis oculos laudibus Athanaita afficit, vt lumen ipsius intueri possint: hic mentes deiformes siij. reddit. Atque vt ille cum, & his quae oculorum sensu praedita sunt, & his quae in aspectum cadunt, hanc vim tribuat, vt & illa videre, & haec visu percipi possint, interim tamen ipse omnia, quae oculis subiecta sunt pulchritudine antecellit: eodem modo Deus, cum tam his, quae intelligentia vtuntur, quam quae mente & intellectu comprehenduntur, hoc afferat, vt & illa intelligant, & haec intelligentia percipiantur, ipse tamen intelligibilium omnium summus, & vertex, in quo desiderium omne consistit ac defigitur, nec supra eum vsquam fertur Rursus vt Sol plenus semper conspicitur, nec vnquam diminuitur: pari analogia Deus perpetuo perfectus exsistit, plenus potentia, intellectu, sapientia, immortalitate, & reliquis bonis omnib. Quemadmodum Sol, quantum quidem ad lumen attinet, circumscribi non potest; quantum autem ad orbem suum circumscriptus est: eo fere modo Christus (qui in psal. 11. Sole posuisse legitur tabernaculum suum, & a Malachia, Sol iustitiae Cap. 4 nuncupatur) quantum ad Diuinitatem, nullo modo circumscribi potest; qnanquantum autem ad partem visibilem, idest, ad carnem, circumscri ptus est.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 120","label":"120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/120"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 122","label":"122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/122"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}